Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0059 • Carl Linnaeus to Johannes Burman, January 1736 n.s.
Dated . Sent from () to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Viro Clarissimo
D[omino] Joanni Burmanno
Medicinae Doctori Expertissimo
Professori Botanices Amstelidum Clarissimo
etc. etc. etc.
S[alutem] pl[urimam] D[icit]
Carolus Linnaeus
Pr[aefectus] H[orti] C[liffortiani]

Hora hac, qua respondeo, Litterae amicissimae Viri Celeberrimi ad me delatae fuere, ad quas respondere sequentia necessaria duco.[1]

Omnium gratissimum fore vestrum adventum MaecenatiClifford, George (1685-1760).
Dutch. Banker and merchant in Amsterdam,
Linnaeus’s benefactor. Owner of
Hartecamp and its botanical garden
outside Haarlem. Correspondent of
Linnaeus.
meo promitto et spondeo, si modo observetis horam musis amicam. Musam enim studiosos suos post meridiem numquam favere, sine dubio didicistis vos olim discentes, nunc multo melius docentes, hinc necessarium omnino est observare tempus. Aurora enim semper musis amica est. Hinc suadet Maecenas meus ut veniatis avidi cultores musarum necessario ante meridiem ad minimum ad horam duodecimam, praesertim cum flores Musae in hisce oris sunt tam parvi, ut si quis particulas humoris mellei rite distinguere velit, necessario microscopiis selectissimis ipso die meridiano instructus erit, post meridiem vanus erit, crede mihi, omne conamen. Veniatis itaque ante meridiem gratissimi mei Maecenatis hospitis,[sic] optimique mei fautores.

Valete, salutate salutandos salutandasque.

[address] A Monsieur / Monsieur Jean / Burmannus / Docteur et Professeur / Amsterdam

upSUMMARY

Linnaeus has just received Johannes Burman’s letter and he and George Clifford are pleased that Burman and his friends are coming to see them. They should come at dawn, which is the best time to examine the Musa. Clifford advises them to arrive at least before noon.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (KVA, Carl von Linnés arkiv). [1] [2] [3] [4]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 3 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 41   p.41.

upEXPLANATORY NOTES

1.
This undated letter was written immediately after Linnaeus received the letter from Johannes Burman. See Burman to Linnaeus, 26 January 1736 n.s.Letter L0060.