Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0068 • Lorenz Heister to Carl Linnaeus, 26 March 1737 n.s.
Dated 26 Mart. 1737. Sent from Helmstädt (Germany) to (). Written in Latin.

Viro nobilissimo Doctissimoque,
D[omino] Carolo Linnaeo,
Botanico subtilissimo et praestantissimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Laurentius Heisterus.

Accepi quae misisti genera plantarum[1] et simul inclusa semina, quae utraque grata fuerunt et optime placuerunt gratiasque pro iis Tibi persolvo maximas. Summa Tua diligentia et studium in examinandis plantis ex generibus plantarum elucet, quae in re herbaria magnae possunt esse utilitatis. Sed alio tempore, quando prius Floram TUAM Lapponicam[2] hortumque Cliffortianum[3] videro, meam de iis sententiam, si TIBI haud molestum erit, dicam. Heisteriae[4] figuram scribis haberi in horto Amstelodamensi[5] sub nomine spartii. Sed, cum duae ibi plantae duabus tabulis hoc nomine exhibeantur, nescio, utrum utramque an alterutram tantum sub hoc nomine intelligas. Ideoque rogo,[a][a] : MS1 <velim> rogo ut mihi indices, quam ex iis velis. Ex figuris tamen, quantum coniicere licet, et siliqua et semine cum spartio TournefortiiTournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
conveniunt. Filius meus[6] nondum absolvit suam historiam botanicam, quia aliis rebus medicis eisque practicis et chirurgicis iam est intentus atque succissivis horis tantum in ea perficienda laborat. Interea tamen notavit adhuc plures libros botanicos, qui in Tua bibliotheca[7] omissi sunt. Ita et ego memini Te scribere SchelhammerumSchelhammer, Günther Christoph
(1649-1716). German. Professor of
botany at Helmstädt, later in
anatomy, surgery and botany at Jena.
Floram Helmstadiensem edidisse. Verum credo Te hac in re hallucinatum esse, dum librum hunc nunquam viderim. Promisit eam quidem in notis ad ConringiiConring, Hermann (1606-1681).
German. Polymath, professor of medicine
at Helmstädt.
introductionem in artem medicam,[8] sed, cum postea Helmstadio Jenam et inde Kiliam abiret, nunquam prodiit. Edidit vero catalogum plantarum, quas in hortulo suo domestico hic aluit.[9] Quem si non habes, Tecum communicare potero. Si adhuc semina quaedam aut plantulas ex desideratis mecum communicare velis speciatim Heisteriam aliaque nova a TE constituta genera, gratissimum mihi facies officium.

Vale et rem botanicam provehere perge! Meus filius TE officiose salvere iubet et TIBI suam pro medicis apologiam mittit.[10]

Dab[am] Helmstadii d[ie] 26 Mart[ii] 1737.

upSUMMARY

Lorenz Heister is grateful for Linnaeus’s Genera plantarum. When he has seen Flora Lapponica and Hortus Cliffortianus he will comment on Linnaeus’s work. There is a picture of Heisteria in Hortus Amstelodamensis (under Spartium), but there are two plants in two pictures under this name. Heister does not know if Linnaeus intends both plants or just one of them.

According to Elias Friedrich Heister many books are missing in Linnaeus’s Bibliotheca botanica. Günther Christoph Schelhammer did not publish a “Flora Helmstadiensis”. It was but a promise in his notes to Hermann Conring’s Introductio in artem medicam.

Heister would be grateful for seeds and plants, especially Heisteria.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VI, 455-456). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <velim> rogo

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
5.
According to Krook, “Lorenz Heister och Linné”Krook, H. “Lorenz Heister och
Linné. Från sexualsystemets
genombrottstid”, SLÅ 31
(1948), 57-72.
, 62, this work was Commelin’s, Hortus Amstelodamensis (1712), first published in 1706Commelin, Caspar Horti medici
Amstelaedamensis plantae rariores et
exoticae
(Leiden 1706).
.
6.
7.
8.
9.
In a letter to Albrecht von HallerHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
, 3 January 1738 n.s., Linnaeus comments on Heister as a botanist. See also Haller to Linnaeus, 9 January 1738 n.s.Letter L0236 and Linnaeus to Haller, 23 January 1738 n.s..