Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0074 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 8 April 1736 n.s.
Dated VI. Id. Aprilis MDCCXXXVI. Sent from Leiden (Netherlands) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo optimo,
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Haud aegre feras me negotia tua turbantem hisce litteris. Scias velim, me non mea, verum Tua libentissime curare. Cures vero et Tu summopere rogo, ne Te poeniteat imposterum huius mihi oblati beneficii; respondeas ergo ad omnia categorice brevissimisque. Generalia, ad quae Tua exspecto responsa, sunt haecce:

1.) An Orthographia nominum plantarum in systemate Tuo recepta sit servanda?

2.) An paginae numerandae?

3.) Quae in Observationibus Tuis ad Floram Lapponicam lineolis subductis notata, suntne maioribus, an minoribus imprimenda litteris. Quam libenter propter ea, si possibile, vel unicam plagulam caracterum Tuorum impres¬sorum, ut videre possem, exopto.

4.) Ad ea, quae in Exemplari Tuo notata invenies, Tuam adponere mentem enixe rogo. Addas igitur ultimam limam Tuo iamiam prodituro operi.

5.) Velisne ae, vel æ imprimi?

Quodsi Te non taederet, binas quasque a me visas iterumque revisas plagulas Tibi transmitterem vel plures ad adventum Tuum servarem paratissimas. Eligas, quidquid placet; experieris me in omnibus ad nutum Tuum paratum. Modum praeparandi illud lac maxima animi perlegi oblectatione, maxime animadvertens, posse sic omnem in toto universo possibilem lactis copiam in eamdem mutari naturam, superstite tantum vel unico Pinguiculae folio. Utinam me iam visitaret Frischius, ast ut ipsi simul statutum figatur tempus, quo elapso rursus teneatur proprios petere Lares. Inveni duas species Scolopendrae, nec non aliquot Lacer¬tarum in Nosocomio meo alendas summo animi oblectamento quotidie saepissime inviso. Respondeas rogo quantocyus, simulque cures, ut valeas. Vale!

Dabam Lugd[uni] Batavorum VI Id[us] Aprilis MDCCXXXVI.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Doeteur en Medicine
À
Amsterdam.
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 363-364). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 170-171   p.170  p.171.