Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0075 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 11 April 1736 n.s.
Dated III. Id. April. die [Mercurii] MDCCXXXVI. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori Optimo
S[alutem]
Joannes Bartsch.

Hoc mane Tuas, quas ad me dedisti, laetus accipiebam litteras. Anxius tamen haerebam, de transmisso ad Te Manuscripto Tuo, cum eius nullam faceres mentionem. Spero tamen illud Tibi una cum litteris meis fuisse traditum. Adivi Typographum, miratus summopere illum hactenus plane nihil de toto negotio gnarum percipiens; mutavi ergo illico meam sententiam, tantummodo quaerens, annon chartam a Bibliopola Amstelodamensi accepisset. Repulsam tuli, nec volui ulterius multa quaerere, ne forsitan illum auri sacra fames vexaret, ut sciscitaretur plura forte ex Gronovio. Lawsonum de futuro Vestrum adventu certiorem feci. En ergo meam in mandatis Tuis exsequendis promptitudinem! Doleo autem summopere irritum fore propositum Tuum, quo plagulam speciminis loco impressam videre credebas. Cura, ut valeas!

Dabam Lugd[uni] Bat[avorum] III Id[us] April[is] die ☿ [Mercurii] MDCCXXXVI.

Hocce momento me reliquere Gronovius et Lawson. Gronovius multa loqui volebat de Flora Lapponica, ego vero simulans plenariam ignorantiam ad omnia ex Tacito respondebam. Cape Tibi hoc!

Quam mirae occurrunt mutationes, intra tantillum temporis spatium! Iamiam accipio Tuum M[anu]s[crip]tum. Quaeritur, quid iam cum Typographo faciendum. Rescribas cras, an ei revelandum totum opus, monito tamen addito, ut omnia fiant tacite! Quid videtur Tibi? Vale!

Nu på stunden bekom jag dit bref och war Grenovius så höflig och brachte det mig sielf det; men jag war ej hemma. Om du kommer hit ta med dig de låfwade blommorna af Musa, ty om du så tycker så will jag skicka til Brovallius. nu war emedlertid försäkrad det jag bedja skall wara din uprigtigaste Wän och Tienare

Claes Sohlberg.No entry found for note [a] in L0075.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
tot Harlem
by myn Heer Cliffort op de
Hartekamp

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 365-366). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 171-172   p.171  p.172.