Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0077 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 27 April 1736 n.s.
Dated MDCCXXXVI d. 27 April. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

Fautori suo optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Non turbassem Te hisce litteris, nisi anceps haesissem, num liceret Typographo eodem modo pergere. Nimis enim arcte videntur mihi lineae sibi invicem iunctae, praecipue cum parcere chartae vix requiratur. Tuum igitur exspecto iudicium, sed cito, annon ad minimum, ubi novum genus sive species describitur, aliquanto plus spatii intercedere debeat. Praeterea fere impossibile videtur, nisi advenias futura septimana, quod tradere possim Typographo plures plagulas M[anu]sc[rip]ti Tui. Urget ille me incredibiliter; ne vero frustraneus eius sit labor, ne pergat ulterius, antequam Tuum acceperim responsum, mandabo. En, quam transmitto simul plagulam primam impressam; quid Tibi videtur de exteriori eius forma? Non potui eousque exspectare, ut correctam eamdem Tibi transmitterem, quia dubito, num ita pergere debeat Typographus. Vale!

Lugd[uni] Batavorum MDCCXXXVI d[ie] 27 April[is].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 367). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 172   p.172.