Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0088 • Lorenz Heister to Carl Linnaeus, 11 June 1736 n.s.
Dated III Idus Junii MDCCXXXVI. Sent from Helmstädt (Germany) to (). Written in Latin.

Viro doctissimo celerberrimoque,
D[omino] Carolo Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Laurentius Heisterus.

Pro misso nuper libello magnas Tibi ago gratias, in quo fundamenta Botanices[1] aptissime tradis. Sed si characteres plantarum a sola fructificatione commode constitui possent, res esset maxime laudanda. Verum difficultatem satis perspexi praesertim in quibusdam plantarum classibus, ut in mea de foliorum utilitate in constituendis plantarum generibus[2] forte non obiter ostendi. Sed videndum, quid tu in hac re praestabis et deinde iudicandum.

Quam Se[r]ppilifolium appellavi? Hoc nomine ab alio ita accepi; videtur mihi Cameraria DilleniiDillenius, Johann Jacob
(1684-1747). German/British. Studied at
Giessen. Sherardian professor of botany
at Oxford. Correspondent of Linnaeus.
.[3] Fructus difficillime in hac multisque aliis observari potest plantis. Hinc characteres inde petiti aut petendi saepe sunt difficillimi, ubi contra ex foliis vel floribus vel aliis notis quam facillime cognoscuntur.

Pseudoamarantus meus est notissimus ille amarantus Siculus perennis BocconisBoccone, Silvio-Paolo
(1633-1704). Italian. Botanist at the
court of Ferdinand II of Tuscany,
professor of botany at Padua.
.

Anblatum singulis annis ex vicina sylva, ubi copiose floret, in hortum nostrum transferri curo, quando illud in Demonstrationibus publicis ostendere volo. Postea semper rursus perit, licet quam plurimas radices terrae committam.

In re botanica nihil, quod scio, aliud hoc et superiori anno in Germania prodiit quam WeinmanniWeinmann, Johann Wilhelm
(1683-1741). German. Pharmacist and
botanist.
opus illud magnum, coloribus pictum,[4] et deinde WaltheriWalther, Augustin Friederich
(1688-1746). German. Physican and
botanist, professor of anatomy and
surgery at Leipzig.
Catalogus plantarum horti sui.[5] Ceterum doleo me nulla nuper semina a Te accepisse. Quia vero, ut scribis, nulla supererant, rogo, ut simulac poteris, et versus autumnum, quae autumno serenda, et hyeme, quae vere serenda, mittas. Iam vero, quia tempus instat, quo bulbi variarum plantarum commode transmitti possunt itemque ramuli plantarum succulentarum earumque, ut ex catalogis meis facile cognosces, adhuc multi mihi deficiunt ac speciatim Bulbocodium, haemanthus, hermodactylus, Liliohyacinthi species omnes, Methonica ac Cyclaminis species variae (nam solum hyemale[m] flore rubente et vernum flore albo, quod nomine Aleppici[6] mihi missum est ex Italia, possideo), gratissimum mihi praestares officium, si nonnulla eorum, quibus carere potes, per WaesbergiosWaesberge, (?-?). Dutch. in scatula mihi transmittas. Si quae forte his in terris Tibi grata praestare potero officia, quam promtissimum me habebis.[7]

Vale!

Dab[am] Helmstad[ii] Saxonum III Idus Junii MDCCXXXVI.

upSUMMARY

Lorenz Heister has received Linnaeus’s Fundamenta botanica. Heister considers that the characters of plants cannot be based on the fructification only, as can be seen from his De foliorum utilitate in constituendis plantarum generibus.

Serppilifolium seems to be Johann Jakob Dillenius’s Cameraria. The fruit is very hard to see. Thus the characters that are based on the fruit or should be based on it are very difficult to handle. They can however easily be determined from the leaves and flowers.

Pseudoamarantus is Silvio-Paulo Boccone’s perennial Sicilian Amarantus. Heister transfers Anblatum from the forest to his garden to use it at his public demonstrations; it always dies.

In Germany Johann Wilhelm Weinmann’s great work and Augustin Friederich Walther’s catalogue are published.

Heister would like to have Bulbocodium, Haemanthus, Hermodactylus, Lilio-hyacinthus, Methonica and Cyclamen.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VI, 453-454). [1] [2] [3]

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
Weinmann, Multilinguis phytanthoza-iconographiae Weinmannianae indexWeinmann, Johann Wilhelm
Multilinguis
phytanthoza-iconographiae Weinmannianae
index
, I (Regensburg 1735).
. See Kohl, Hamburgische Berichte, 43 (1736), 386.
5.
6.
7.