Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0100 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 16 October 1736 n.s.
Dated 736 16. 8br. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

Fautori suo colendo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Doleo summopere errorem circa Sparganium commissum. Numerus paragraphorum mutari vix debet, quia iam in antecedentibus citationes haud paucae occurrunt, quae alias omnes essent falsae. Quid ergo consilii? An idem numerus § bis imprimi potest una vice 374. altera *364 vel (364) exspecto Tuum iudicium. (Nescio an sit 364 §, idem est, tantum pro exemplo adposui numerum.) An desideratur § 376, an vero ratio fuit error ille circa Sparganium, quod philyram transmissam cum § 377 inchoaveris?

Qu. 1. Ubinam in caracteribus describatur Caprifolium?
Qu. 2. An in Tradescantia illa hirsuties staminum necessario requiratur?
Qu. 3. An adposita sit Knautia?
An in eius perianthio semper 4. flores?

Eheu quanta arcana circa basin rostri transscribere libuit. Nomine D[omi]ni Sohlbergii Te saluto. D[omi]nus Lawson, qui Te multoties salutatum cupit, voluit, ut nuntiem eum non potuisse invenire Dominum Philipps. Ne aegre feras me tam multis diversisque rebus molestum esse. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] [1]736. 16 [Octo]br[is].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 370). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 175   p.175.