Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0101 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 13 October 1736 n.s.
Dated 736 die [saturni] 8br. 13. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

Fautori suo colendissimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Haud ferre queo amplius frequentes nimis Typographi expostulationes, quibus meam, quam Tuo operi impendere mihi videor diligentiam, defatigare vix desinit. Possem sane citiori pede pergere, nisi festinante nimium calamo conscripta iterum iterumque relegere cogerer. Quodsi animo meo persuadere possem, ut multa promittere, pauca praestare, haud nefas esse crederem; dubio procul me longe praedicarem feliciorem. Erit, ut spero, aliquando post nubila Phoebus. Transmisissem simul impressas plagulas, sed cui bono augentur expensae pro transportandis litteris. Gynandriae genera iam impressa sunt; hinc nullus Te occupet metus de perdita ulla plagula. Si placet quantocyus perlectam bene philyram una cum sequentibus descriptionibus plantarum transmitte, ut eas qua data possum perlegam occasione. Si scirem Te non aegre laturum, quaererem annon basin omnem rostri in avibus occupent plumulae, aut quid Tibi vocetur basis rostri, me latet. 2.) Anne schedula adposita continet rostrum cuiusdam ex passeribus, utrum Turdi, anceps haereo. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] [1]736. die ♃ [Saturni] 13 [Octo]br[is].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 369). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 174   p.174.