Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0103 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 9 October 1736 n.s.
Dated 736 9. 8br. die [Martis]. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo colendo S[alutem] P[lurimam] Joannes Bartsch.

Titubantis Botanicae sabuloso externi habitus fundamento superstructae facilem lapsum haud admiror, cuius mentionem fecere, quas heri accepi, Tuae mihi gratissimae litterae. An inter ullius scientiae cultores tot bella intestina ducuntur, ac inter Botanices amatores? Verum quanta inde solamina discipulis, socios habuisse artis Magistros. Haec, opinor, dissidia vix superabunt secula seculorum. Sed teneas risum, Vir optime, balbutientis Botanophili, dum percipis vagitus. Jam fere senescens Pomona claudere videtur mea vix satianda herbaria, quod illi facile permitto, horrens quidquid infinitum spirat. Finitam quoque mox, credo, meam qualemcunque, quam adhibui Florae Tuae, operam. Utinam velles transmittere una cum perlecta hac, quam accipis philyram, reliquas; exspectat vero hanc Typographus quantocyus. Si placeret, notabis et iubebis, quo commodissimo modo possent perlectae plagulae ad Te pervenire, dum nescio, qua ex caussa adeo fugis Lugdunum. D[omi]ni Sohlbergii nomine Te etiam atque etiam salutatum volo. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] [1]736. 9. [Octo]br[is] die ♂ [Martis].

Adscribas, rogo, in philyra ad quodvis interrogatum Tuam sententiam categorice!

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp
by myn Hr Cliffort

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 368). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 173-174   p.173  p.174.