Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0114 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 31 December 1736 n.s.
Dated vlt. die anni 736. Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Excusabis me tamdiu Tua turbasse negotia, meque simul Tua abusum fere fuisse benevolentia, interim grates Tibi pro omnibus Tui favoris testimoniis, quae expertus sum abundantissime, persolvo maximas. Wishofium heri compellare non licuit, quia eum non invenire potui domi. Hodie vero inquisivi, quidnam vitii a Typographo sit commissum, en ergo totum in plagula transmissa, quod in Indice in litt[era] C adeo oblique impressa sint nomina; plura ego per D[omi]num Sohlberg[ium] non experiri potui, verum caveas, ne perdas hanc plagulam, sed eamdem quantocyus remittas rogo; alias enim duo exemplaria perduntur; eam ob caussam desiderat Wishofius, ut rursus idem imprimatur, licet omnia iam sint absoluta. Quid Tibi faciendum videatur, scribe ad Gronovium rogo. Nomine D[omi]ni Sohlbergii Te etiam atque etiam saluto, qui laborem illum in se suscepit. Quae simul adposita vides, inveni in Tuo exemplari Florae Lappon[icae]; ne ea quaeras sollicite, frustra tamen, adsumas transmissa. Valeas et feliciter novum intres annum, ex animo voveo!

Si Amstelodamum accedas, inquiras, numne sint quaedam litterae ad D[omi]num Sohlberg[ium] apud Kohl aut D[omi]num Albrecht. NB. Wishof exspectat tuum iudicium, an debeat reprimi necne.[a][a] : MS1 Si ... necne [added in the
margin of fol. 372r
]

Scripsit tuus J[oannes] B[artsch]. Utinam esset Suecus Joh[annes] Browallius Tuus.

Ult[ima] die anni [1]736.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 372). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 178   p.178.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Si ... necne [added in the margin of fol. 372r]