Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0116 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 25 December 1736 n.s.
Dated MDCCXXXVII VIII. Kal. Jan.. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo aestumatissimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Debitas pro unctione transmissa ultima persolvo grates, nullus dubitans, quin ea viribus suis neutiquam destituta, sit remedium universale potentissimum; cuinam adplicari debeat, nescio. Quid sibi velint primae epistolae Tuae lineae, me fugit arcanorum imperitissimum. Dedicationem, si Tibi placeret, suaderem retinendam illam, quae a societate transmissa. Auctorum nomina apud me sancte adservantur. Jamdudum dubitavi, num Te per ferias Lugdunum excipere posset, immo negativam Te praesente libere praedixi. Sic iubent fata, quae sequamur lubenter. Quodsi meum desideres serio adventum, indices, rogo, non diem modo, verum etiam horam, tumque simul sequentes, quas habeo, adferam plagulas impressas. Quodsi haec frustra a me exspectari velis, culpa in Te solum cadet. Alias oportet, ut necessario hasce ferias petam Amstelodamum;hinc commode fieri posset absque ulla suspicione. Dubium me relinquit Boerhaavius, quoniam nullam ex eo habui responsionem; forte non aegre ferret, si occasione quadam arrepta ei de novo anno gratulaturus responsionem quaererem. Ceterum hae ultimae, quas accipis a me, litterae preces meas ad Te ferunt ultimas, ut cum Tuo, quem veneraris merito, Mecaenate, annum hunc finias laetissime, Tuum vero in me favorem nunquam, aut non nisi infaustissime. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] MDCCXXXVII. VIII Kal[endas] Jan[uarii].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
Hartekamp by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 377-378). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 176-177   p.176  p.177.