Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0120 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 16 December 1736 n.s.
Dated die [solis] 16 Dec. 736. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautor aestumatissime,

Grates, quas Tibi persolvo, accipe maximas pro Tua, qua votis meis adnuere voluisti, benevolentia. Boerhaavius heri mecum locutus promisit se mihi responsurum, simulac litteras habebit, quia D[omi]nus Sommelodyck Hagae commoratur, et reliqui duo D[omi]ni Amstelodami; decisum autem ex omnibus tribus peti debet. Pro singulari suo favore, quem Tibi debeo, diuturnum inter nos erat colloquium, ubi Boerhaavius retulit, se desiderasse III. mensium spatium, antequam discessus meus fieri debeat. En quam laete succederent vota! Verum quod longe plus, Ille enarravit tot auctores, quos mihi abituros comparare deberem. Maximum vero, quod velim admireris, fuit eius promissum, quod mihi, si Deus haec ita disponeret, ut ego petam loca illa, ostensurus sit suam collectionem plantarum, praecipue a Plumiero ipsi oblatarum, quem prae omnibus commendavit maxime. Haec sunt, quae Tibi breviter referre possum. Jam sane magna spes occupavit animum, qui vix amplius contineri potest, quin iam avolet ante tempus destinatum. Utinam iam decerperem, examinarem flores; utinam iam semina collecta pararem transmittenda ad loca sua debita. Sed festinandum lente! Cogites, rogo, de alia voce in locum puculati substituenda. Respondeas quantocyus Tuo aeternum devinctissimo

J[oanni] Bartschio.

Lugd[uni] die ☉ [solis] 16 Dec[embris] [1] 736.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
ÀR Hartekamp. by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 371). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 175-176   p.175  p.176.