Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0130 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 31 January 1737 n.s.
Dated 737. vlt. Ian. [Jovis]. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Quae desiderasti, accipe; plagulam, puta, primam impressam, muta, quae displicent. In Titulo iam mendavi, ut nomen Typographi non ponatur litteris rubris, licet moris sit; pone, quodsi van Schouten videatur id aegre ferre, ostendas ipsi Titulum Instit[utionum] Boerhaavii, sed tum forte AMSTELAEDAMI esset rubris imprimendum. Quaecunque videntur, iubeas; invenies me ad nutum paratissimum semper. Quaer. 2. annon praestaret, si carmen Browallianum imprimatur in initio, forte post recensionem auc¬torum, quia id invenies ubique, evolve Swammerdammium. Quaer. 3. in Indice, annon superfluum toties idem repetere nomen, et numeri additi idem efficerent, e. g. Accipitrina. 261. 281. 287. Cur opus esset ter imprimere idem genus spurium. Limitatum tamen sic volo, ut e. g. Aconitum tuum genus seorsim; tum Aconitum 155. 217. ponatur. Comoediae sive scenae primae actum primum iamiam vidi. Utinam praevenire possim omnes Tragoedias! Fuit quidam, quem, nisi me omnia fallant, novi; apud Boerh[aavium] desiderans spartam Surinamensem, responsum retulit, eam iam alii Germano obtigisse; utrum Boerh[aavius] me nominaverit, nescio; non tamen id prorsus pernegant, quae expertus sum. Volvere e longinquo, et forte idem ille quoque, me percontari, ast forte eorum astutiae fallendae sufficio; quantum credo, nisi nomen acceperint a Boerh[aavio], eum fefelli feliciter. Respice, quaeso, figuram pediculi in Swammerd[ammio], an ibi antennae breuiores capite? Nonne credis me obstupuisse eius inquisitionem in partes pediculi internas. Utinam vero non adeo frequenter suas arcanas celebraret encheireses. Boerh[aavius] in Aphor[ismis] exponendis hinc inde interspergit exempla de curatione aegrotorum in regionibus calidioribus, immo vel ipsam nominat saepe Americam. Interim ego dubius haereo. Tu, ut spero, transmittes quantocyus et plagulam primam, cum Tuis animadversionibus et Indicem correctum, responsionesque ad reliqua. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] [1]737 ult[ima] Jan[uarii] ♃ [Jovis].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 379).

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 185-186   p.185  p.186.