Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0138 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 10 January 1737 n.s.
Dated 737 d. 10. Ian.. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

D[omi]nus Sohlberg probe monita Tua circa conficiendum indicem observabit; dedisset litteras ad Te, nisi ex metu, Te non responsurum esse, aliam occasionem exspectandam credidisset. Interim cum Wishofio locutus est, ex quo percepit, quod is, ut promiserat, post impressionem exspectaverit octiduum Tua mandata; quo elapso octiduo D[ominus] Gronovius ab eo postulavit iussu Tuo illa exemplaria, cui tum tradidit 50, 48 cruda et 2 ligata. Postquam vero ex eo ipse tuo mandato desideravi eadem, misit ad Gronovium, qui ipsi illa remisit; is bona fide ea non numerans Tibi transmisit. Ergo iurat se non esse in culpa. X Exemplaria Tibi ergo apud eum adhuc restant. Cramerus iam audivit Boerhaavium sollicitum esse de quodam Medico Surinamensi, putavitque sibi illam spartam convenire optime. Quid id denuntiat? An forte posset per Gronovium experiri a Boerhaavio me eam petiisse? Sed spero retardationem Cramero propriam et hic omnem metum eximere posse. Boerhaavius fere quotidie operis Swammerdammiani in lectionibus suis facit mentionem, dixitque non putandum, ut vulgo dicunt, hoc pedantissimum sapere, eiusmodi inquirere arcana, cum inde in rem Medicam derivari queant infinita bona. Fateor interim me desiderare iam fere usque ad fastidium Boerhaavii responsionem. De iis, quae pro futura Comoedia D[omi]no Sohlbergio committere voluisti, refero, eum proxima data occasione actus primi scenam primam inchoaturum.

Vale!

Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] [1]737. d[ie] 10 Jan[uarii] ♃ [Saturni].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp.
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 376). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 181-182   p.181  p.182.