Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0140 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 7 January 1737 n.s.
Dated die [lunae] 8. 737. 7 Ian.. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Doleo, Te tot curis frustraneis excruciari, quas tamen iam diu praevidere potuisti omnes. Scripsi ego gesta, e quibus Tu optime, quid Tibi agendum sit, colligere poteris ipse. Interim venduntur iam tui caracteres et D[ominus] Lawson cum D[omino] Sohlbergio loquens valde mirabatur D[ominum] Boerhaavium eosdem nondum accepisse, putabatque vix excusari posse, quodsi Boerhaave eos videat, cum ipse nullum adhuc acceperit exemplar. Scribo haec Tibi absque omni dissimulatione. Spero interim, quod transmissa a Wishofio exemplaria vel iam acceperis vel propediem sis obtenturus. D[ominus] Sohlberg haud delassatur suo labore, quem non dubito fore accuratissimum. Habebis indicem paratum, ubi corrigere et mutare poteris pro lubitu. Dubia ei quaedam oborta sunt: 1. quodsi e. g. Graminis nomen in tot §is, quid faciendum? 2. si synonyma eodem ac Tua gaudent nomine, quid tum agendum? 3. Nomina Suecica et Lapponica addet. 4. et ea quae quandoque in observationibus sive texto ipso occurrent. En igitur, non est, cur dubites, tuum indicem fore perfectissimum.

Accepit D[ominus] Sohlberg a D[omino] Winter litteras, in quibus D[ominus] Winter ipsi refert, quod Boerhaavius iam pridem ipsi obtulerit Spartam Surinamensem; is autem eam accipere noluit. Quaenam signa ex hisce? Quo me fata ducant, sequar. Quodsi Tibi non videatur incongruum, ne dicas me visitasse Te, cum Cramerus inquirit maxime, curiosus satis nec tamen sine ratione sufficiente; is enim sponte sua ante meum discessum proponebat mihi, ut cum illo Te visitarem; hinc ego nemini dixi, quod Te visitaverim. Et praeterea id quoque D[omini] Lawson et Gronovius forte aegre ferrent. Vale!

Dab[am] Lugd[uni] Bat[avorum] die [lunae] X [hora] 8. [1]737. 7 Jan[uarii].

Jubeas proxime, si velis, ut Tibi transmittam Tuum exemplar Florae Lapponicae. Vale iterumque vale!

Laetor me non expertum fuisse Tuam indignationem ob illas comoe- dias cum caracteribus.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp.
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 375). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 180-181   p.180  p.181.