![]() ![]() |
||
|
||
|
Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0143
Johann Bartsch to Carl Linnaeus,
11 February 1737 n.s. L0143. Johann Bartsch
Fautori suo Optimo Si vales, bene est. Gratulor de laudibus, quibus Te exornavit Burmannus; laetabar maxime ea legens. Verum properemus ad finem cum Flora Tua. En quae monenda habeo circa Indicem: 1. Achillaea, scribitur cum Æ, et tibi placuit corrigendo transmissum scribere per E. Quid ergo verum. § 311. 2. 199. Alni effigie, an effigies, vel Effigie? 3. 90. Anonymos, an nihil addi debet? 4. 328. Gramen Tertium, (Quartum, quintum.). An ita poni debent absque addito nomine auctoris. 5. 321. Graminis facie, an ita? 6. 280. Leontodon, cur scripsisti in Indice Tuo Leontice? 7. Muscus quartus, quintus, an absque addito nomine auctoris? 8. 17. Schoenus, cur ut nomen genericum deberet poni, 9. 345. Sparganium, annon ibi poni debet 345. *345. 10. 134. Statice montana minor, an haec addi debent. 11. 226. Trollius, an ita? 12. 306. Virgaurea et Virga aurea, an seorsim poni deberent. 13. 163. Viti affinis an Viti ideae addendum. 14. 243. Annon Sceptrum Carolinum peculiariter quoque citari de¬beret in Indice; quodsi adfirmares, quaero, an ut genus, nempe litteris non cursifis? 15. pag. 250. Gribegne. qualis est vox? Vale! Lugd[uni] [1]737. d[ie] 11. Febr[uarii] die [lunae]. A Monsieur 1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 191 |