Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0145 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 5 February 1737 n.s.
Dated die [Martis] 737. 5. Febr.. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Ex prolegom[enis] supersunt haec dubia: § 14. recenses plantas in alpibus Lapponicis nascentes, quae quoque reperiuntur in Helveticis. His adnumeras quoque § 88. 89. 115. 283. 291. 355. 359.

In Spitzbergensibus § 178. 283.

In monte Baldo § 245.[a][a] : MS1 in Baldo 246. 184. 7 [added
by Linnaeus
]

Haec omnia loca revolve, an sese ita habeant; de reliquis ex citationibus Tuis certus sum.

2. Calculus tuus vix erit verus, aut data falsa.

Hordeum
Maj. 31. serebatur, maturum. Jun[ii] 28.
Ergo maturum per nycthemeras 58
(sunt tantum 29).

3. Annon licet p[ro] australiori Europa ponere magis australi.

4. § 30. ubi dicis quibusvis plantis suos fixos esse limites, recenses n. ζ. Leonus, qui Cardiaca Tournef. Quaer. Annon Leonurus?

Doleo praeterea acerbissime, me vix tempus impendere posse legendo Swammerdammio; absolvi tamen iucundissimam pediculi historiam. De Araneis, quod mouisti dubium, suam forte reperiet responsionem in ipso Swammerdammio.

D[omi]no van Royen nebulo quidam auditorum abstulit Radicem Ginseng; nos apud Osterdyckium longe fuimus honestiores. Respondeas, si placet, cito. Vale!

Die ♂ [Martis] [1]737. 5. Febr[uarii].

31 28 jul.
29
30
30
29
__
59

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 381). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 188-189   p.188  p.189.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 in Baldo 246. 184. 7 [added by Linnaeus]