Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0148 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 2 February 1737 n.s.
Dated 737 d. 2. febr. [Saturni]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Laetus Tuas, quas hodie ad me dedisti, legi litteras. Ast cur non transmiseris nec plagulam primam impressam nec Indicem? Utrunque transmisi ad Te die ♃ [Jovis] Amstelaedamum. Visne Tu, ut ita mutetur Titulus, prouti hodie a van Schouten ad Typographum missus? Iube et fiet tua voluntas. An tua mens firma, ut non rubris typis imprimi debeat nomen van Schouten, et hoc ad iussum Tuum fiet. Verum transmitte citissime et plagulam, quia alias pergere nequeunt, et Indicem! Habes et Tu, ad quae respondere debebis ex Swammerdammio. Vale!

[1]737. d[ie] 2 febr[uarii] ♄ [Saturni].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 380). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 186   p.186.