Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0161 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 30 April 1737 n.s.
Dated XXX Aprilis, Anno 1737. Sent from Leipzig (Germany) to (). Written in Latin.

VIRO EXCELLENTISSIMO, EXPERIENTISSIMO,
D[o]m[ino] CAROLO LINNAEO,
Medicinae Doctori et Societatis Imperialis[1] Socio Dignissimo,
Fautori singulariter colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
M[onsieur] Christianus Gottlieb Ludwig, Med[icinae] Bacc[alaureus].

Quantas delicias ex generibus tuis percipiam, dignis haud verbis exprimere possum. Scrupulosiorem structurae plantarum disquisitionem semper tanquam taediosam et minus convenientem rejeci. Ipse tamen nunc cognosco, quam necessarium sit ad plantarum studium perficiendum minutissima plantarum rimari. Terret illos, qui labores timent et superficiaria cognitione contenti. Omnia quae paulo accuratiora sunt rejiciunt. Definitiones plantarum,[2] quas nunc tibi trado, paucissima ex meis continent. Omnia fere ex aliis auctoribus sunt collecta. Tua tum temporis minus erant cognita; alias haud pauca assumsissem. Interim libellus hicce inservire poterit illis, qui extra materiae medicae vegetabilis limites parum expatiari cupiunt. Omnis nunc mea cura in eo posita erit, ut, cum non pauca invenerim erronea, observationes proprias plantarum instituam collectaque emendem. Negotium hoc sequentem in modum aggrediar. Planta omni ad signa tua examinata ea tantum retinebo, quae sensualia semper, et, quantum fieri potest, constantia sunt. Postmodum et plantarum habitum, radicem, folia et s[imilia] p[lura] studiose pervestigabo, ut ex his modo dictis nonnumquam signa superflua cognitioni tamen inservientia haurire possim.

Sed cum excellentiam observationum tuarum probe cognoscam, mirum tibi adhuc videri posset, cur Rivinianae methodi fundamenta adhuc defendam? Non praejudicia auctoritatis, non Patronorum vox, sed variae aliae rationes, quas alia occasione explicatas dabo, me ad amplectandam Methodum illam commovent. Permittas nunc, Vir Doctissime, ut dubia varia, quae circa methodum tuam orta sunt, tibi explicem. Fortassis tempus et crebrior observatio non pauca tollere potest. Fortassis et multa vel in scriptis publicis, e.g. in Critica Botanica[3] defendere vel in privatis ad me datis litteris veritates varias magis firmare poteris.

Assumis signa ex calice, corolla, stamine et Pistillo et partes specialiores silentio non praetermittis. Consideras numerum, situm, figuram et proportionem; quoad numerum non raro calix, petalum et stamina conveniunt et tubarum numerus non infeliciter fructus dispartitiones docet. In illis, ubi staminum numerus diversus est a petalis vel laciniis, alia excellentiora signa possunt desumi ex corolla ut in didynamiis, vel stamina ob aequalitatem nulla differentiarum signa subministrant ut in tetradynamiis. Figura in nulla parte tam luculenter diversa est quam in petalis. Situs etiam in petalis certior est quam in staminibus. Videas Primulam et Auriculam ursi.[4] Stamina invenies in summo tubo, in medio et in infima parte circa ovarium. In monopetalis varia adhuc exempla adduci possent. Semper tamen in his petala uni modo insistunt calici vel pedunculo adhaerent ad amussim. Proportio staminum et tubarum adeo incerta est, quia longitudo partium ab initio usque ad finem floris mirum in modum variat. Videas generales objectiones et perspicies ratione numeri omnes tibi objici posse anomalias, quae alias a viris doctissimis methodo Rivinianae objectae fuerunt.

Circa determinationem exactiorem notarum hoc monendum foret, quod non omnibus speciebus conveniant dicta. Croco adscribis stylum longitudine staminum. In vernalibus et longiorem et breviorem inveni. In autumnalibus[a][a] : MS1 <vernalibus>
autumnalibus
longissimus est. Ornithogalum B. VIII filamenta latiora in basi, in summitate in cuspidem abeuntia, habet. Ergo ad tuam ideam non plenarie quadrat. Notae illae tantum sunt colligendae, quae in omnibus inveniuntur speciebus; quae vero in quibusdam tantum, illa cum quadam limitatione sunt pronuncianda. Oritur vero ex copiosis illis notis non vulgaris confusio. Nam quis discentium omnes conferre et cum aliis comparare potest. Certe variarum plantarum characteres essentiales ex plurimis vix colligere possum, imprimis ubi planta prorsus incognita immiscetur. Cum igitur essentialem notam unam solam in omnibus invenire vix sit possibile, colligamus tres vel quatuor, quae conjunctae essentialem constituunt. Interim non dubito fore, ut observationibus continuatis in omnibus generibus nota essentialis unica detegatur.

Sed quid de novis nominibus dicendum est? Haec omnes terrent, quae[b][b] : MS1 [read] qui tua conspiciunt. Terrent et me. Talem mutationem vix ferre possunt, qui hactenus botanica tractaverunt. Cur non ad modum TournefortiiTournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
et PlumeriiPlumier, Charles (1646-1704).
French. Botanist, travelled in Central
America and the Carribean. Linnaeus
generally approved of the descriptions
in his richly illustrated botanical
works.
nominum rationes addidisti. Dixisti in fundamentis Botanicis quaenam nomina tibi displiceant. Non semper vero rationem invenire possum, cur rejicias. Provoco ad illud Medicorum dictum: “Omnis mutatio periculosa.” Tua probantur non nullis. Alii antiqua retinent. Quaenam nomina tandem tironibus sunt danda. Sic ego judico de nominibus. An recte, judices, quaeso. Nomina a Casparo BauhinoBauhin, Caspar (1560-1624).
Swiss. Botanist and physician, Basle.
Bauhin’s Prodromus and Pinax
theatri botanici
(1620, 1623, 1671)
were important works in the field of
botanical nomenclature.
in Pinace[5] stabilita fundamenti loco pono. Quotquot salva methodo conservari possunt, conservo. Addo pauca quae Tournefortius mutavit vel invenit. Et tunc, si quoddam genus formandum necessitas et character plane diversus urgent, vel nomina similia quodammodo vel composita assumo. Si ex habitu plantae nomina nova formari facile possint, assumerem lubentissime. VaillantiusVaillant, Sébastien
(1669-1722). French. Botanist and
surgeon. Professor at the Jardin des
plantes. His theory on plant sexuality
influenced Linnaeus who regarded
Vaillant as one of the most important
botanists.
hoc tentavit, sed, cum immaginatio multa determinaverit, vix assumo. Accedit, quod et saepissime sesquipedalia sint verba, quae mihi displicent, e.g. Eupatorio, Platacrum.[c][c] : MS1 [read] Platanum Interim et in his novum nomen addere vix vellem, nisi summus botanicus stabiliat commodius. In nominibus generum prorsus novorum ad cognita vix accedentium nomen summi Botanici concederem, nisi vel ex habitu plantae aliquod fingi posset facillimum vel nomen barbarum breve et commodum sit, e.g. Henna arabum. In omnibus hisce sedulo attendendum est, an non ad genus jam cognitum planta referri possit.

Permittas, Vir Experientissime, ut adhuc pauca addam quae ratione examinis plantarum hactenus inveni. De Alsinis primo loquar. Differentiam inter Alsinen, Arenariam,[d][d] : MS1 <et> Arenariam Spergulam et Cerastium vix sufficientem invenio. Tu ipse dicis vaga haec esse. Sequutus sum Tournefortium. Interim tamen, si mea valeret sententia, inter plantas pentapetalas, quarum capsulae simplices apice dehiscunt et quae folia conjugata habent.

Alsinen calice stellato et Cerastium s[ive] Myosotin vix discernerem.

Alsinastrum calice monophyllo, cui forte apponerem Cucubalum, qui baccam non fert sed capsulam rotundiorem nigram,

Lychnidem perianthio oblongo

et Caryophyllum s[ive] Tunicam s[ive] Dianthum calice inferius squamoso egregie distinguere vellem.

Ad pentapetalas refero, quia ut plurimum omnes ita se habent. In nullo tamen genere majorem inconstantiam staminum et tubarum invenio quam hic, in nullis etiam majorem disquisitionis difficultatem.

In Fumariis etiam in germine sive ovario jam differentiam siliquae futurae invenio. In Fumaria off[icinali] germen rotundum, stylus longior: In Pseudofumaria Riv[ini]Rivinus, August Quirinus
(1652-1723). German. Professor of
medicine and botany at Leipzig.
Constructed a plant classification
system based on petals.
germen oblongum, stylus vix ullus et s[imilia] p[lura]. In calcare etiam maxima differentia est, si ad minutias attendamus.

Primulam ab Auricula non distinguis, cum tamen illa calicem pentangium tubi floris longitudine, interdum paulo minorem in illis speciebus, quae sunt flore singulari; haec vero calicem minorem quinquedentatum. De differentia positus staminum jam jam dixi. Involucro universali destituuntur primulae flore singulari.

Omphalodem conjungis cum Cynoglosso, quia flore conveniunt. Interim capsulae sive involucra seminum adeo sunt diversa, ut ideam egregiam distinctionis praebeant. Semina vero quatuor nuda appellanda sunt, quae nullo tempore involucrum dimittunt (licet inversa nondum valeat). Essentiam generis ponis in capsulis stylo affixis. Duo excipio 1. Placentae inferiori sive fundo calicis adhaerent. 2. Hoc omnibus tetraspermis commune est. In ovario jam cognoscitur differentia seminum, quae postea clarius patet.

Pulsatilla cum Anemone perianthium illud universale commune habet. Sed quaestio, an calix sit dicendus, qui postea tam longo intervallo ab flore secedit? Pulsatilla ab Anemone distinguitur petalis cuspidatis et rotundioribus. Si vero ad minutissima respiciamus, differentia est. Pulsatilla habet germina insidentia placentae seu receptaculo compresso, cui in latere accrescunt stamina. Anemone globum habet concavum loco placentae, cui undique accrescunt semina. In inferiori loco seu potius infra globum accrescunt stamina. In Anemonoide globus ille non est cavus, fortassis ob parvitatem. Cur haec duo ob differentiam seminum dividere non liceat, vix video. In ovario jam cognoscitur differentia.

Asarum habet sex tubas. Cur ad monogynias refers? Quantum ego observare potui, sex stamina sunt breviora, sex longiora.

Hyacinthus campaniformis flos tibi dicitur, cum tamen Tuberosa infundibuliformis appellatur.[e][e] : MS1 <appellantur> appellatur Flore tamen conveniunt. Differt a Muscari, quod tu conjungis, et, si ad floris figuram non respicerem, quae tamen exacte diversa est, in situ staminum differentiam invenio. In Hyacintho enim tubo interius accrescunt supra ovarium. In Muscari vero circa ovarium sunt posita. Poros melliferos ad apicem germinis detegere non potui. Stylus vero uti ovarium trigonus deprehenditur.

Tinus habet stamina quinque ex interstitiis segmentorum emergentia. Stylus summitati ovarii insidens vix tridentatus sed majus globosus est. Cur ad triginia ponis, cum Tulipam, Narcissum et varia alia monogynia dicis, quae majori jure Trigynia appellari possunt? Vides itaque in crassioribus illis rem dubiam esse. Quid de minimis erit dicendum ?

Alaterno adscribis Squamulas in interstitiis segmentorum calicis. Ea tamen detegere non potui, nisi post stamina delapsa. Tubae variant[f][f] : MS1 <varia> variant ab una ad quatuor.

In Corno perianthium flosculi quadridentatum vix invenire potui, licet microscopium adhiberem.

Cur Armeniacam ad Prunum referas, non video. Fructus in uno est glaber, in altero sericea membrana tectus. Armeniacae calix ex gemma prorumpit uti Persicae et est quodammodo tubulosus. In Pruno pedunculo longiori insistit. Sed, si haec etiam non attendere velles, ovarium jam est villosum in Armeniaca,[g][g] : MS1 <Armeniacae> Armeniaca quod aliter describis in Pruno.

Magis adhuc concedere vellem Amygdalum et Persicam convenire. De his tamen nihil nunc moneo.

In floribus compositis mentem tuam non rite perspicere possum. Interim vix comprehendere possum, cur Tussilaginem conjungas cum Petasitide et Cacalia. Flores sunt diversi. Modus florendi differt et multa alia exempla illustrare poterunt rem. Dabo operam, ut imposterum tua luculentius perspiciam. Nam fateor in compositis me non pervenisse ad illam certitudinem quam spero.

Violam ad Syngenesia referri posse vix concederem. Stamina in circulum posita non exacte cohaerent et sine ruptura divelli possunt. In speciebus hactenus examinatis sic aridae sunt antherae. Tunc secedunt facillime.

In Mercuriali stamina ultra quindecim inveni, nunquam novem. A Cliffortia igitur non nisi modo florendi differt. Una in spicis, altera ad alas foliorum floret.

Sed sufficiant haec, imposterum plura. Nunc ante omnia de Nectario sermo instituendus est. Nescio originem hujus nominis, an a necto sive illud quod petalis est annexum, an a Nectare seu liquore quodam glutinoso originem ducat. Quicquid etiam sit, ideam illam non habeo, quae omnibus locis applicari posset. Tam diversa corpora inter se uno nomine insigniuntur: In Helleboro et aliis cornicula minora in flore, in Galantho petala tria minora, in Linaria et Viola calcar posterius productum, in Ranunculo fovea vel corniculum ad unguem petali, in Orchidibus et congeneribus petalum sextum, etc. Est igitur Nectarium mox fovea, mox appendix, res sibi invicem oppositae. Appellas Nectarium partem Corollae. In Hyacintho vero pori melliferi (quos detegere non potui) in[h][h] : MS1 <necta> in apice ovarii positi sunt nectarium. In Valeriana calcar appellas nectarium. Quaeritur igitur, quo iure partes florum adeo diversae uno conceptu exprimi queant?

Spatham appellas vaginam illam, ex qua erumpunt flores, e.g. in Narcisso. Et authoritate[i][i] : MS1 <authoritati>
authoritate
eorum insistis, qui in Palma dactylifera vaginam erumpentem spatham dixerunt. Si vero ab Analogia deducimus, tum minime involucrum sed partem quandam latam instar ensis latioris compressam indicat uti Pedunculus Palmae dactyliferae, quem ideo spatham dixi in vagina inclusam. Sed haec differentia non maximi est momenti.

Dubitavi, an character staminum quodammodo breviorum sufficiat pro genere summo constituendo uti in didynamiis soles [j][j] : MS1 [added in the lower
margin
]
(Sunt multae adhuc plantae, quae inaequalia habent stamina. In illis etiam in summis generibus assumi deberet differentia, e.g. Alsines non nullae stamina habent s[ive] majora, s[ive] minora).[j][j] : MS1 [added in the lower
margin
]
Cum differentia in non paucis sit levior, credo idem objici posse tibi, quod ob differentiam minorem irregularitatis objecerunt Rivino. De conceptu diadelphiarum dubia etiam sunt, quae vero non explicare possum, donec in exemplis rem clarius[k][k] : MS1 <[illegible]>
clarius
perspexerim.

Ignoscas, Vir Doctissime, quod prolixis hisce litteris tibi molestias creaverim. Scio ingenuam tuam indolem, qua omnes objectiones aequo animo assumis. Et imposterum colligam observatiunculas quas tecum communicabo, si intelligam haec pauca tibi non contraria fuisse. Vale interim meque ama, ut soles!

Dabam Lipsiae d[ie] XXX Aprilis, Anno 1737.

De Lexico Botanico quodammodo cogitavi. Video necessitatem definitionum partium plantae. Quasdam in Collegio N[o]st[r]o botanico, quod cum Auditoribus communicare soles, consignavi. Interim haec non sufficiunt, quia saepe una eademque vox vario[l][l] : MS1 <[illegible]> vox
vario
sensu sumitur ab auctoribus,[m][m] : MS1 <[illegible]>
auctoribus
e.g. placenta, apex, calix et innummera[sic] plura. Occasione data sententiam tuam mecum communices rogo. Nisi in critica botanica talia tractas, ego quaedam colligere constitui, quae postmodum re ita ferente et elaboratione exactiore accedente fundamenta Lexici Botanici fieri possent.

Non credas, Vir Doctissime, Botanicos varios Germaniae minus magnifice sentire de laboribus tuis. Omnes boni venerantur merita tua et uno ore agnoscunt Te prorsus nova et hactenus minus culta invenisse. Interim pauci ad castra tua abire poterunt, quia subtilitas methodi, inconstantia signorum in summis generibus adhibitorum, tandem nova genera praecipueque mutata nomina illis displicent. Is ego non sum, qui tuis incrementum promittere possem, si etiam idem tecum sentirem. Interim tu ipse me ad amplificandam Methodum Rivinianam excitasti, dum corollae considerationem exactiorem nummero[sic] petalorum jungere possum. Vale!

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 485-488). [1] [2] [3] [4] [5]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <vernalibus> autumnalibus
b.
MS1 [read] qui
c.
MS1 [read] Platanum
d.
MS1 <et> Arenariam
e.
MS1 <appellantur> appellatur
f.
MS1 <varia> variant
g.
MS1 <Armeniacae> Armeniaca
h.
MS1 <necta> in
i.
MS1 <authoritati> authoritate
j.
MS1 [added in the lower margin]
k.
MS1 <[illegible]> clarius
l.
MS1 <[illegible]> vox vario
m.
MS1 <[illegible]> auctoribus