<td colspan="4">ad p. 75. Florae Altdorfinae deliciae hortenses, s[ive] Catalogus Plantarum Horti Medici, quibus ab anno 1650-1677 auctior est factus Praefecto ejusdem Mauricio HoffmannoHoffmann, Mauritius (Moritz)
(1622-1698). Swiss. Professor of
medicine, Altdorf.
,[5] Med[icinae] D[octore], etc. Altdorfi 1676. 4. p. 64.<td colspan="4">ad p. 76. Johannes Henricus HeucherusHeucher, Johann Heinrich von
(1677-1747). German. Botanist and
physician, professor of botany at
Wittenberg in 1709, later at Dresden.
Physician-in-ordinary to August II of
Poland-Sachsen.
<td width="25">&nbsp;<td colspan="3">Adamus BrendeliusBrendel, Adam (?-1719).
German. Professor of anatomy and botany
at Wittenberg.
.<td width="25">&nbsp;<td colspan="2">HeucheriHeucher, Johann Heinrich von
(1677-1747). German. Botanist and
physician, professor of botany at
Wittenberg in 1709, later at Dresden.
Physician-in-ordinary to August II of
Poland-Sachsen.
. 1. index, etc. 1711.[6]<td width="25">&nbsp;<td width="246">Novi proventus I. 1711. 4. pag. 87.
------- ----------- II. 1713. 4. pag. 60.<td colspan="3">Abrahamus VaterusVater, Abraham (1684-1751).
German. Professor of anatomy, botany,
pathology at Wittenberg.
non amplius est Prof[essor] substitutus, sed Professionem ipse suscepit.<td colspan="4">ad p. 77. Prof[essores] Bot[anices] Lipsienses<td colspan="3">An[no] 1691 Augustus Quirinus RivinusRivinus, August Quirinus
(1652-1723). German. Professor of
medicine and botany at Leipzig.
Constructed a plant classification
system based on petals.

1724 Joh[annes] Christophorus LischuritziusLischwitz, Johann Christopher
(1693-1743). German. Professor of
botany at Leipzig, later professor of
medicine at Kiel.

1733 Caspar BoseBose, Caspar (1686-1733).
German. Professor of botany at Leipzig.

1733 Antonius Guilielmus PlazPlatz, Anton Wilhelm
(1708-1784). German. Botanist,
professor of botany at Leipzig.
<td colspan="4">Herrmannus Friedericus TeichmeyerTeichmeyer, Hermann Friedrich
(1685-1746). German. Physician,
physicist and botanist, professor of
experimental physics at Jena in 1717,
later professor of botany, surgery and
anatomy.
, Prof[essor] Bot[anices] Jenensis.

Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0210 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 22 October 1737 n.s.
Dated 22 oct. 1737. Sent from Leipzig (Germany) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

VIRO EXCELLENTISSIMO, EXPERIENTISSIMO,
D[o]m[ino] D[octori] Carolo Linnaeo,
Ac[ademiae] Imp[erialis] N[aturae] C[uriosorum][1] Soc[io],
Rerum naturalium Scrutatori industrio, felici,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
D[ominus] Christianus Gottlieb Ludwig.

Non dubito Tibi jam tradita esse ea, quae per KochiumKoch, (?-?). German. Doctor
of medicine.
, Med[icinae] D[octorem], misi. Iteratis igitur vicibus peto, ne in malam partem interpreteris ea, quae tum temporis scripta fuerunt et quae objectiones contra methodum Tuam[2] continebant. Sunt levidenses et vix responso dignae. Interim hinc inde invenies argumenta Tuae methodo satis contraria, quae tamen, cum Anomaliae in omni methodo inveniantur, non adeo urgeri poterunt. Scripsi tantum, ut Tibi fervorem, quo Tua scripta perlustro, ostenderem. Si objectiones illae non displicent et in Criticam Botanicam[3] quasdam animadversiones occasione ita ferente conscribam, quae[a][a] : MS1 [read] quas tecum communicare non intermittam.

Accessiones quasdam ad Bibliothecam Botanicam[4] Tibi tradere constitueram, sed defuit tempus. Defuerunt litterae amicorum. Pauca interim non reticere volui. Fortassis et haec Tibi non erunt ingrata:

<table width="80%" border="0" cellspacing="0" cellpadding="0">

&nbsp;
&nbsp;&nbsp;
&nbsp;
&nbsp;

Hortus Wratislawiensis non fuit publicus Academicus sed tantum privati[s] sumptibus cultus.

De Methodo Rivini ex M[anu]s[crip]tis ejus, quae in nepotis manibus sunt, nihil colligere potuimus. Primae lineae in introductione in rem herbariam ductae sunt. Porro ex ore Heucheri habeo se methodum suam, quam indice plantarum H[orti] Witt[embergensis] proposuit, ad mentem Rivini et cum ejusdem applausu protulisse (vid. lib. cit., Praefatio[nem]). Rivinus multis intentus negotiis tum publicis tum privatis non omnia in ordinem redegit.[b][b] : MS1 [added in the margin] Semper nova suscepit nihilque perfecit. Meditationes vero suas tum primario cum Cel[eberrimo] Heuchero, Prof[essore] Witt[embergensi], tum etiam cum aliis, qui ejus sectatores dici possunt, communicavit et in academia Lipsiensi quasi propagatae fuit in lectionibus omnibus botanicis tum publicis tum privatis. Cum igitur nulla norma adesset, quilibet pro lubitu ea mutavit, quae meliora ipsi videbantur.

Heucheri Diss[ertationem] de vegetabilibus magicis[7] vix inveniam nisi ab ipso auctore, qui eandem[c][c] : MS1 <qui eandem> qui eandem adhuc in duplo possidet et ligatam, licet ex volumine suo eruere poterit.

Cel[eberrimus] KleiniusKlein, Jacob Theodor
(1685-1759). German. Naturalist,
Dresden and Danzig. Director of the
Danziger Naturforscher-Gesellschaft. One
of Linnaeusís opponents. Correspondent
of Linnaeus.
Dantiscanus, qui ob negotia rei publicae nunc in Saxonia vivit, maximo cum desiderio expectat synonymologiam Piscium ArtediArtedi, Peter (1705-1735).
Swedish. Ichtyologist. Close friend of
Linnaeus.
,[8] cujus quondam mentionem injecisti in litteris. Ipse enim in hoc studio nunc maxime est occupatus et piscium non satis descriptorum varias immagines [sic] collegit, quas fortassis, nisi negotia gravissima hosce interrumpant labores, publici juris faciet. Non vulgaria etiam perfecit in methodica piscium enumeratione, cujus specimina vidi. Quantum ego perspicere potui et Tuis laboribus delectatus fuit, sed displicet etiam, ut opinor, nimia nominum mutatio. Est certe Vir, qui Historiae naturalis studium multo fervore promovet. Lites fugit et tantum incremento studiorum delectatur.

Dissertationem Academicam de sexu plantarum[9] scripsi, quam proxime prelo submittam. Non laborem illum ob novitatem thematis suscepi, sed tantum, ut auditoribus meis exactos conceptus traderem, cum non pauci ex nostris Botanicis sint, qui sexum plantarum lusum ingenii esse asserant.

Nunc per tres quatuorque menses castra Botanica relinquo, quo anatomica perfecto studio perficere queam. His peractis iterum aggrediar labores meos botanicos in usum auditorum meorum difficiles satis et graves, in usum studii ipsius sat tenues.

Magna non possunt esse studia nostra. Practica enim medica, Anatomica, Botanica et varia alia privata uno tempore aequali quasi fervore sunt suscipienda. Sufficit, si nunquam otiosi inveniamur.

Quid de Historia tua methodorum[10] et de finiendo Horto Cliffortiano[11] expectandum erit? De Posteriori ad HebenstreitiumHebenstreit, Johann Ernst
(1703-1757). German. Anatomist and
explorer. Professor in Leipzig in 1729.
Travelled in North Africa 1731-1735.
Correspondent of Linnaeus.
deferendo proxime loquar.

Quid de MusschenbroeckiiMusschenbroek, Pieter van
(1692-1761). Dutch. Physicist,
naturalist. Professor of philosophy and
mathematics at Duisburg, Utrecht and
Leiden. One of the pioneers of modern
experimental physics.
laboribus in anatome plantarum susceptis tandem erit expectandum?

Vale interim, Fautor summopere colende, et Fave!

Dabam Lipsiae d[ie] 22 Oct[obris] 1737.

P.S. Dominum AndrewAndrew, John (1710-1772).
British. Student and Linnaeusís friend
in Leiden, doctor of medicine at Oxford,
physician at Exeter. Correspondent of
Linnaeus.
salutes, rogo, eique tradas definitiones meas plantarum.[12] Litteras adjunxissem, tempore tamen exclusus commodiori occasione[d][d] : MS1 [read] occasioni reservo. Dominus KesselringKesselting, Johann Heinrich
(1713-1741). German. Professor of
medicine, Königsberg.
, Borussus, qui in studio Medico non vulgares fecit progressus et nunc in Belgio sua perficere conabitur studia, tibi tradet hasce litteras. Si consiliis tuis suos promovere velles conatus, gratissimum eundem haberes mihique maximum praestares beneficium. Hic tibi etiam trado Tractationem duplicem Doct[oris] PlaziiPlatz, Anton Wilhelm
(1708-1784). German. Botanist,
professor of botany at Leipzig.
, Prof[essoris] Bot[anices], de Radicibus et Seminibus.[13] Cum sciam omnia Botanica tibi placere, haec retinere nolui. Collectiones, quas ad Bibliothecam Botanicam hactenus institui, non magni sunt momenti et dissertationes quasdam Botanico-Medicas continent. Plura colligam. In posterum et suo tempore tibi tradam. Accelerassem sane, si egregia haberem. Vale et Fave!

[address] A Monsieur / Monsieur Linnaeus / Docteur en Medecine tres celebre et / membre de líAc. Imperiale tres-merité / a / Amsterdam / by Msr Georg Cliffort

upSUMMARY

Linnaeus should not be offended by Christian Gottlieb Ludwigís objections towards his method.

Ludwig makes some remarks about Linnaeusís Bibliotheca botanica, pp. 75-77.

Ludwig has found nothing about August Quirinus Rivinusís method in his posthumous manuscripts. Only the first lines of an Introductio in rem herbariam were written down. Rivinus applauded Johann Heinrich von Heucher, who propounded his method in Index plantarum Horti Wittembergensis. Rivinus mostly discussed his method personally with Heucher and at the academy in Leipzig (see the preface of the work).

Heucherís dissertation, De vegetabilibus magicis, can probably only be obtained from the author himself.

Jacob Theodor Klein would like to have Pehr Artediís Synonymologia piscium.

Ludwig has written an academic dissertation, De sexu plantarum (still a controversial subject). For some time he has dedicated himself to anatomy.

Ludwig wonders what has become of Linnaeusís history of methods, the finishing of Hortus Cliffortianus and Pieter van Musschenbroekís work on plant anatomy.

P.S. Ludwig pays his respect to John Andrew and asks Linnaeus to send a copy of Definitiones plantarum. Johann Heinrich Kesselting will deliver this letter. Anton Wilhelm Platzís dissertations on roots and seeds will be enclosed.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 499-500). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [read] quas
b.
MS1 [added in the margin]
c.
MS1 <qui eandem> qui eandem
d.
MS1 [read] occasioni

upEXPLANATORY NOTES

1.
See Ludwig to Linnaeus, 14 January 1737 n.s.Letter L0135, n.1.
2.
Linnaeus, Corollarium generum plantarumLinnaeus, Carl Corollarium
Generum Plantarum, exhibens genera
plantarum sexaginta, addenda prioribus
characteribus, expositis in Generibus
Plantarum. Accedit methodus sexualis

(Leiden 1737). Soulsby no. 285.
.
3.
Linnaeus, Critica botanicaLinnaeus, Carl Critica
botanica, in qua nomina plantarum
generica, specifica & variantia
examini subjiciuntur, selectiora
confirmantur, indigna rejiciuntur;
simulque doctrina circa denominationem
plantarum traditur. Seu Fundamentorum
botanicorum pars IV. Accedit J.
Browallii De necessitate historiae
naturalis discursus
(Leiden 1737).
.
4.
Linnaeus, Bibliotheca botanicaLinnaeus, Carl Bibliotheca
botanica recensens libros plus mille de
plantis huc usque editos, secundum
systema auctorum naturale in classes,
ordines, genera & species
dispositos, additis editionis loco,
tempore, forma, lingua etc. cum
explicatione Fundamentorum botanicorum
pars prima
(Amsterdam 1736).
.
5.
Hoffmann, Florae Altdorffinae deliciae hortensesHoffmann, Mauritius (Moritz)
Florae Altdorffinae deliciae
hortenses, sive Catalogus plantarum
horti medici quibus auctior erat A. C.
1660
(Altdorf 1660).
Hoffmann, Mauritius (Moritz)
Florae Altdorffinae deliciae
hortenses, sive Catalogus plantarum
horti medici quibus [...] usque ad annum
1677 auctior est factus
(Altdorf
1677).
.
6.
Heucher, Index plantarum horti medici academiae WitembergensisHeucher, Johann Heinrich von
Index plantarum horti medici
academiae Witembergensis
(Wittemberg
1711).
.
7.
Heucher & Fabricius, Ex historia naturali de vegetabilibus magicis generatimFabricius, Johan Ex historia
naturali de vegetabilibus magicis
generatim disserent J. H. Heucherus et
J. Fabricius
(Wittemberg 1700).
.
8.
Artedi, Ichthyologia sive opera omnia de piscibusArtedi, Peter Ichthyologia
sive opera omnia de piscibus, scilicet:
Bibliotheca ichthyologica. Philosophia
ichthyologica. Genera piscium. Synonymia
specierum. Descriptiones specierum.
Omnia in hoc genere perfectiora, quam
antea ulla. Posthuma vindicavit,
recognovit, coaptavit & edidit
Carolus Linnaeus
(Leiden 1738).
.
9.
Ludwig, De sexu plantarumLudwig, Christian Gottlieb De
sexu plantarum
. Respondens
Christophorus Fridericus Haase (Leipzig
1737).
.
10.
See Linnaeusís letter to Ludwig, 28 July 1737 n.s.Letter L0191.
11.
Linnaeus, Hortus CliffortianusLinnaeus, Carl Hortus
Cliffortianus, plantas exhibens quas in
hortis tam vivis quam siccis Hartecampi
in Hollandia coluit [...] Georgius
Clifford
(Amsterdam 1737). Soulsby
no. 328.
.
12.
Ludwig, Definitiones plantarum in usum auditorumLudwig, Christian Gottlieb
Definitiones plantarum in usum
auditorum
(Leipzig 1737).
.
13.
Platz, Historiam radicum exponitPlatz, Anton Wilhelm
Historiam radicum exponit et ad
audiendam orationem inauguralem qua
professionem botanices
extraordinariam
(Leipzig 1733).
, and Platz, De plantarum seminibusPlatz, Anton Wilhelm De
plantarum seminibus
(Leipzig 1736).
.