Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0217 • Paul Heinrich Gerhard Moehring to Carl Linnaeus, 4 October 1737 n.s.
Dated 17 4/10 37. Sent from Jever (Germany) to (). Written in Latin.

Viro Celeberrime,
Dom[ino] CAROLO LINNAEO,
Med[icinae] D[octori] Acad[emiae] Imper[ialis] Nat[urae] Cur[iosorum] Sodali,
Collegae S[uo] honoratissimo,
S[alutem]
P[aulus] H[enricus] G[erardus] Moehring

Erubui projecto, Vir Celeberrime, quum in binis Tuis novissimis litteris tot tantisque laudibus a Te, quamvis tenuitatis meae ipse mihi conscius optime sim condecoratum me viderem. Pro declarata interim suavissima amicitia atque continuandi litterarum commercii promissione humanissimas Tibi grates persolvo. Utinam quaedam in me essent, quibus eximia Tua studia sublevare aliquantum possem.

Jussu Tuo satis acturus, curas posteriores de Corrigiolae generica evolutione adiunxi. An debita illae diligentia exaratae sint, nec ne, penes Te iudicium esto, quod acutissimum cognovi. Repeto, me nova in Prim[is] lin[eis][1] genera plane alia fuisse ratione constructurum, quod si methodus Tua sexualis tum mihi innotuisset. In nullius hactenus verba, methodumne botanicam iuravi, ea tantum, quae vere demonstrata videro amplectens, Inter ea negare non possum, me summo libros Tuos botanicos perlegendi desiderio flagrare. Si enim ulla, sane Tua adhuc methodus adridere mihi videtur, dum modo futura aestate quaedam genera ad normam Tuam, adceptis operibus Tuis botanicis, examinavero.

Quae contra mea nova genera erudite mones perplacuere. Tua, V[ir] C[larissime], pace pauca ex parte regeram.

Quod ad Volubilem adtinet, facile concederem duo ista foliola ad calycem pertinere, quod in fagopyro, persicaria, bistorta, polygono, etc. fieri patet, nisi eadem aperte caduca essent, id quod toties observavi. Id autem quod perfecte delabitur, petalon esse, mecum, ni fallor, utique censebis, licet contrarium adsertionis huius falsum sit. Non igitur cum reliquis calycis foliolis cohaerent, sed seorsim communi receptaculo adnascuntur. Nec huius semen a reliquis adfinibus magnitudine superari arbitror, autoyia aliud suadente, qui semina desideranti Tibi mittere possum. Ceterum erravi, imprudenti festinatione florem dum regularem dixi: quamuis enim petala haec sibi invicem aequalia et uniformia, figura pariter, ac magnitudine sint, situ tamen omnino differunt.

Arnicae ex improviso in altera Tua epistola semina in radio nuda, in disco papposa adscripsisti, cuius ego contrarium Tibi enarravi. Statuo, Doronicum officin[ale], quia hoc semina in radio nuda, at in disco papposa habet genere ab arnicis, et papposa in radio, et in disco foventibus semina, differre. Et quoniam differentia haec a fructificationis praecipua ac magis constanti parte desumta est, nonne genus separatum constituet? Meliora tamen edocturo cedam.

In Hyacintho-Butomo structura umbellata floris plane singularis mihi videtur, ne quid dicam de radice non bulbosa. Sed haec penes Te sunto diiudicare.

Centauroïdem gentianis optumo iure adcenses.

At, quando scribis: Asphodeliris nollem: explicationem mihi expeto. Ego Pseudoasphodelum C.B.P.[2] intelligo. Observatio ad Ac[ademiam] Nat[urae]. Cur[iosorum]. missa pro Vto[a][a] : quinta volumine reservatur. Iam igitur omissam iconem addere possum. Expecto prius Tuam sententiam.

De Trientalis laciniarum numero nil scripsissem, nisi D[ominus] D[octor] HallerusHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
litteris me docuisset, Te unicum septenarium numerum modo adduxisse exclusa proin omni laciniarum in numero varietate.

Cur autem nova quorumdam Botanicorum minus licet probata nomina retinuerim, idcirco factum esse scire licet, quoniam in animum habui, catalogum eiusmodi tantum conscribere, qui in usum amicorum meorum esset, ut semina mea iis mitterem, ac vicissim alia ab iisdem reciperem, quos inter sunt qui huiusmodi nominibus delectantur. Quodsi vero bibliopola ad manus foret, cuius impensis res perageretur, tam hortum, observationibus ditatum, alia plane ratione, et systematice concinnatum, quam etiam Floram Jeneresem typis emulgare possem.

Videas quoque ex priori caussa multas varietates seorsim scriptas esse, ut semina missa eo facilius variationes amoenas desideratas largirentur. In posterum autem speciebus varietates subscribam. Nec editionis tempore omnes ad florem fructumve pervenerant; quare nomina, sub quibus missa erant, in spem dubiam retinere debui.

Dubitas adhaec de Raii methodi emendatae editione de A[nno] 1733. Sed annus hic certissimus est, testante vel meo exemplari cuius titulum Tibi perscripsi.

Novam Bibliothecae Tuae botanicae editionem,[3] una cum reliquis edendis, orbis curiosus mecum avide expectabit. Utinam discessus Tuus e Batavia laudatissimos hosce conatus non retardet.

Sed quo tandem abibis? Deum testor, nil mihi suavius, nil exoptatius contingere potuisse, quam futuro vere eruditissimo Tuo colloquio frui. Scire enim licet, me tum temporis, Deo volente! Amstelodamum iter facturum.

Ah! utinam Tuum iter eo usque prorogares!

Interim enixe Te precor, velis apud Dom[inum] D[octorem] Ge[org] CliffordClifford, George (1685-1760).
Dutch. Banker and merchant in Amsterdam,
Linnaeusís benefactor. Owner of
Hartecamp and its botanical garden
outside Haarlem. Correspondent of
Linnaeus.
aditum mihi facere. Semina cum plantis exsiccatis adportaturus ipse sum. Melius tamen esset, si desiderata specimina ex Catalogo meo mihi antea perscriberentur.

Quot florenos Bat[avos] Hortus Cliffortianus[4] constabit? Etiam atque etiam abs Te peto, ut Paradoxum Tuum de caussa intermittentium, et methodum demonstrandi plantas mecum communices. Fieri hoc poterit per nautas, quorum complures quotannis, singulis mensibus Amstelodamo ad nos advehuntur. Vel mitti ad bibliopolam quemdam nomine Cornelis de WittWitt, Cornelis de (?-?).
Dutch. Bookseller, Amsterdam.
posset, qui Amstelodami op dem Nieuwendyk tusen de twee Haarlemmer Sluysen in den Staaten Bybel habitat, adnexa admonitione, ut meis sumtibus cum nauta ad me transmittat.

Quanto pretio fere Artedi opera Ichtyologica[5] veneunt?

Litteris hisce Amstelodami a Te adhuc adceptis, rogo, ut responso Tuo quam primum me bees. Vale, meque amare perge.

Curae Posteriores de Corrigiola.

Flos in verticillos, alis foliorum coniugatorum adnatos dispositus.

Verticillus quilibet universalis in 2. partiales semiverticillos dividitur.

Vert[icillus] partialis ex 5. flosculis, adeoque universalis ex 10. componitur.

Ex communi receptaculo, ad latus germinis, exsurgit corpusculum pentagonum, quasi pentaphyllum, foliolis erectis, introrsum incurvatis, crassis, compressis, in dorso externo acutis, margine interiore paullo ultra dimidium excavato, apice filamento simplici, erecto, tenui donato.

Germen ovato-acuminatum, erectum, longitudine concavitatis pentagoni. Stylus nullus. Stigma, forte heic apex germinis, adeoque simplex, subtile.

Medio communi receptaculo, in sinu concavitatis pentagoni, modo explicati, insidet pericarpium, quae capsula est membranacea, tenuissima, ovato-acuminata parum, varie dehiscens a summo ad imum, basi tamen cohaerens.

Semen unicum, ovato-acuminatum utrimque, glabrum, minimum, concavitatem pentagoni replens.

Obs 1. Nudo oculo nisi pentagonum istud flosculosum, verticillatum, in sinu suo semen fouens, incurrit: Bene tamen armato oculo pericarpium obviam fit, quod ad coecitatem fere oculorum optumo microscopio exploratum, saepius quinquefariam non numquam et aliter dehiscere deprehendi, saepissime repetita investigatione.

2.Verticilli quidam partiales 4. tantum flosculos ex imperfectione fovent.

An igitur pentagonum istud descriptum staminum vices gerit? an filamenta illi insidentia antherae sunt? quae nudo oculo marcescere visae, acumine suo introrsum incurvantur, ut a dimissa in germinis stigma genitura, oculum impraegnetur?

Ergo nulla corolla; nullum perianthium, nullus stylus.

Ex hisce ad normam Tuam ipse genus construere potes, prout e re fore Tibi videbitur.

P.S. Num periclymenum humile ClusLecluse, Charles de
(1525-1609). French. Botanist, director
of the imperial gardens in Vienna,
professor at Leiden.
. et C.B.P.[2] iam examinasti? planta sylvestris apud nos, quam tamen integro biennio florentem, conspicere non potui, omni quamuis menstruo spatio natalem locum petierim. Retulit tamen mihi. D[ominus] D[octor] V[ir]M[agnificus] MIVS[6] noster, qui olim semel, florem vidit, genus novum fore, ad Nigellam, Granadillamve adcedens.

Jeverae 17 4/10 37

upSUMMARY

Paul Heinrich Gerhard Möhring thanks Linnaeus effusively for two letters, in which he is so highly praised that it made him blush. Moehring is happy to know of Linnaeusís resolution to keep correspondence and friendship unabated.

Möhring then discusses what methods to apply in his botanical work. If Linnaeusís sexual system had been known to him earlier, he would have chosen a different approach. Now he has an ardent desire to study Linnaeusís works closely, in order to be able to apply his methods in his future researches.

After this follows a lengthy enumeration of various plants and their characteristics. The following plants are described: Volubilis, Arnica, Hyacinto-Butomus, Centauroides, Asphodeliris.

Moehring and the whole learned world are ďavidlyĒ awaiting the new edition of Linnaeusís Biblioteca botanica along with other works to be edited. Moehring hopes Linnaeusís return home will not delay this excellent project.

ďHow much are Hortus Cliffortianus and Petrus Artediís (not yet published) work on ichthyology?Ē he asks.

The constant problem of finding suitable means of transport for their correspondence is discussed. One way is to establish contacts with sailors. Closing the letter, Moehring expresses the hope that Linnaeus will favour him with a letter as soon as possible.

In an extensive appendix Möhring presents a minute description and definition of Corrigiola.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, X, 225-226). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
quinta

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
5.
6.
Möhring refers to a person with the initials M. I. V. (or U.) S.