Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0238 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 26 January 1738 n.s.
Dated MDCCXXXVIII. VII. Kal. Febr.. Sent from ? () to (). Written in Latin.

autori suo Optumo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Exspectabis forte, Fautor Optume, multas plantas. Certe si recentes desiderares, Tibi ultra quinquaginta laetissimus ipso momento, et quidem elegantissimas, offerrem; ast ut eas Tibi transmittam, ne desideres impraesentiarum, aliter certissime frustulum panis minutissimum ex ipso ore eriperes mihi miserrimo; ne credas, quod solvere possem vel minimam cistulam, ut sileam reliqua! Maledictam saepius lacrimans nominavi horam, qua iter id suscipiendum decrevi, non quasi facta fecisse me peniteat, sed quia non cautius mercari didicerim. Nam persuasum habeas, quod Amstelodamensibus, quos existimavi Viros fide pietateque clarissimos, omnem meam miseriam, eamque sane longe maximam debeam. Repraesento mihi saepe saepius Tuum iter per Lapponiam, sed Te ter quaterque beatum me vocare oportet, si meum statum cum Tuo praeterito conferam. Tu potuisti Te contra vim frigoris munire; ego vero calorem aestuantis caeli summum vestimentis laneis, ob defectum aliorum perferre debeo et adhuc simulare vitam beatissimam. Tu habuisti aquam, qua sitim explere potuisti; ego vel aquam ipsam, eamque adhuc vermiculis plenam solvere debeo pauperrimus. Tu potuisti laetus cum interprete loca quaevis pervagari, ego vero solus fame sitique excruciatus spinis horrendis iter denegantibus parca, quae mihi supersunt, lacero vestimenta, solo plantarum ductus amore. Male dixissem saepius illi horae, qua primo Botanices amore occupatus fui, nisi ea sola impraesentiarum mihi solum unicumque praeberet solamen et certe continuum, dum semper quid novi inquirendo semper temporis angustiam, nihil omnino aliud agendum habens, doleam. Quid de praxi mea Tibi sperandum supersit, iudices, dum quidam, quem iam nominare haud volo, putabat vel ipsum M. Boerhaavium parum vel nihil hic locorum praestare posse; quid ergo crederet de discipulo, cum eiusmodi iudicium experiri debeat Praeceptor, facile capis. Malunt certe praxi Molieri, purgationibus, V[ini] S[piritu], clysteribus contenti nasutulis et loquacibus Medicastris pro Mannae ξß [½ ounce] solvere 2. florenos et ad astra avolare quam praescriptae diaetae rationali sese submittere, quae fata et alius Medicus Judaeus Boerhaavii discipulus sese diu expertum dolet. Dabit Deus misero tempora, quibus Flora Surinamensis [sic] describere poterit, quam constanti patientia eam, quae certe vel duplam mea aetate maiorem facile pessumdaret, perfero miseriam. Utinam meis sese tantum iungerent Tuae lacrimae, summum, quod exoptare possem miserrimus, invenirem solamen! Sed dabis veniam, si vel absurdissima, quae potero; fingam in quibusdam nomina, vel quacunque ratione plurima describam, ne ullam iis, qui nequissime et inhonestissime mecum egerunt, praestem utilitatem. Nam maledictum dicerem id momentum, quo Societati quoddam adferrem emolumentum. Debeo certe D[omino] Gronovio summas et infinitas grates pro ea, quam mihi procuravit, epistola commendatitia; alias, crede mihi, coactus fuissem certissime ultima inspiratione iamdiu finire vitam; hoc fuisset praemium omnium laborum, et honestae paratissimaeque mentis vel summa praestandi. Ast nunc, nisi adferant naves, quas exspectavi, pecunias, descriptionibus ad minimum in iis exactus contentum me esse oportebit, et sic mense Maio vel Junio discedere; etenim vel ipsa, quam coactus experiri debeo, ne peream fame, benevolentia quorumdam mihi molestissima hinc saepe uno frustulo panis et vitro aquae per diem contentus esse cogor, Tabaco famem, succo Citri sitim fallens. Examinabis transmissa quam rigorosissime et respondebis citissime, et per binas naves. Si Thermometrum habuissem, quam exactissime potuissem observare omnia; nunc vero lacrimas meas ploranti caelo measque miserias lugenti iungere debeo, ut potum inveniam, quo siticulosas papillas linguae demulceam. Si placet, transmissa examines, at rigorosissime, nec Tuo silentio miseriam meam auge! Cramerum mone millies, ne vel minimum credat vel summis et suavissimis societatis promissis! Similia enim fata experti, qui eum in finem Surinamum transmissi fuere, ubi certe plus latet quam patet; utinam Tecum eum adhuc exosculari possem. Pudet me, quod tam pauca transmiserim Patrono, cui debeo maxima; ast ad minimum a Te impetrabo veniam, dum enim repositos pro Te flores evolvo; dimidiam sane partem experior deperditam; hinc et reliquos prae moestitia detinui, usque in sequentem mensem; certe fere nihil agendum habeo, quam ut muniam non plantas modo, sed vel me ipsum contra insectorum saevitiam. Quam libentissime D[omi]no van Royen transmisissem nonnulla, ipse nosti; certissime nimis magna, quam ut credas, mea est miseria. Vel ipsa charta tandem mihi deficiet, quam tamen tanta in copia a D[omino] Clifford accepi, dum toties eadem planta reposita, non ipsa modo sed et charta perditur; utinam dares mihi locum siccum hoc anni tempore. Ipse me lacrimans doleres, si me videres omni miseriarum genere oppressum, fame sitique pereuntem fere, colligens tamen plantas et semina; sane artis est et ipsa semina bona reportare, [dum] fere quovis bihorio vel per integros dies pluit. Sis memor mei, ero tui. Vale! Saluta D[ominum] Lawsonum, sequenti vice eidem gratias agam pro suo, quo me amplexus est, favore. Vale! Certe scribendis litteris tantum temporis consumere debeo, iisque moestissimis. Servavi de industria, quam plurima in posterum. Sarsaeparillam habebo forte et illud semen No. IX ad D[ominum] Clifford missum examina; fragrantissimum spirat aroma, florem nondum nactus, ut de aliis non nominatis, quae h[oc] tempore non florebant, semina transmisi. Quod ultimo loco scribo, mihi praecipuum, ut D[omino] Sohlberg millies millenas agas meo nomine grates; fuit mihi in re incerta amicus certissimus et unicus sane, puta, quod quae ei amicitiae exhibeas testimonia, quasi in me contulisses eadem, me aestimaturum semper. Vale! Vale Amicorum Carissime, Suavissime!

Dab[am] Surinami MDCCXXXVIII. VII Kal[endas] Febr[uarii]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 422-423). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 214-216   p.214  p.215  p.216.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 id San Stämm Asp. Dlicka, Braxabr. Faren [?] Laxurge Rodius [?] Horn[...] [?][added by Linnaeus]