Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0239 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 26 January 1738 n.s.
Dated MDCCXXXVIII. VII. Kal. Febr.. Sent from ? () to (). Written in Latin.

Carissimo Linnaeo
S[alutem] P[lurimam]

1. Melastoma Car. Lin.
Caracteres generici exacte respondent, nisi quod Stigma non emarginatum invenerim; nec an Peric. sit Bacca quinquelocularis, certo adhuc adfirmare possim, dum fructum nondum maturum viderim; interim baccam inde futuram video, et semina nidulantia inveni.

Melastoma, foliis ovato-lanceolatis, crenatis, nervis quinque longitudinalibus, extimis obsoletioribus. Hort. Cliff. p. [162].

Acinodendron Americanum pentaneuron, foliis crassis hirsutis ad ambitum rarioribus serris, ex Jamaica.Pluk.

Christophoriana Americana etc. Pluk. tab. 159. f. 1. (nisi quod in mea folia sint hirsuta).

Crescit in campis hoc tempore subhumidis; an in locis silvosis montosis, mihi nondum constat.

Obs. Nervi hic quoque ante apicem coeunt. E. illa nota et in specie H[orti] C[liffortiani] prima, et superflua in specie 2da. (2.) Annon in specie 2da addi deberet, quotnam nervi ante apicem coeant.

Tournef[ortius] retulit eam ad Prosutarias, sed quorsum Boerh[aavius] non inveni; respondeas, E. pertineret quidem ad Frutices flore rosaceo et fructu baccato, polypyreno.

Descriptiones plantarum non addam, sed alio tempore feliciori. Si Deus me ex hisce miseriis eripere voluerit, Tecum communicabo.

2. Sesamum. Car. Lin. 966.

Quoad caract[eres] genericos desideravi in mea Perianth. aequale, cum in mea constanter lacinia superior cauli proxima sit brevior 2.) Coroll. Tubus in mea calice fuit brevior. Faux respondit 3.) Filam. an setacea dixerim, nescio; quia expeto tuum discrimen, inter setacea, filiformia, et capillaria Filam. 4.) Stigma in mea exhibuit lamellas non aequales, ast unam breviorem. 5.) Capsula quid obsolete quadragena sit; explicatur.

Sesamum, fol. ovato-oblongis, integris. Hort. Cliff. pag. 318.
Mea quoque gaudet fol. integris et oppositis, sed angustis; licet versus basin plantae, quodammodo alterna sint.
Sesami species 1. Boerh.
Ergo officinalis.
Sesamum veterum. Pluk. alm. 344.
Sesamum. Sloani. Cat. pl.

An v[ero] a nigritis seratur, ut putant, nondum adfirmare audeo.

Folia in mea, oblonga, angusta, acuta, venosa, inferiora petiolata, prona parte obscure viridia, supina albidiora, versus apicem breviora successive, at minus petiolata, et magis opposita.

Fructif. alares, hinc quoque ut folia, opposita ad exortum mini¬morum pedunculorum, constanter et ubique duas glandulas flavas exhibentes.

Est et apud Nigritas in usu, reliquis non nota. Cetera in posterum.

3. Hypericum. C. L. [606.]

Ex Caracteribus genericis hosce tantum non observavi 1.) Petala, secundum motum solis rotata, erunt patentia 2.) Stigmata simplicia, in mea erant capitata. Reliquos caracteres convenire deprehendi.

Hypericum, floribus pentagynis, foliis lanceolatis. Hort. Cliff. p. 380.3.

Lasianthus Gronovii.

Ast petala alba non erant vel nondum alba erant; interne maxime hirsuta, altissime fruticat, et optime, quae notavit D[ominus] Linnaeus in H[orti] C[liffortiani] p. 380.3., inveni omnia. An semina adsint alata, nondum adfirmarem. Folia serrata vix.

? Hypericum frutescens Canariense multiflorum Boerh. I. 242,10. (Canariense enim vix obstat). An vero Spiraea Boerh. II. 238.3.

Hypericum s[ive] Androsaemum magnum, Canariense, ramosum, copiosis floribus fruticosum. Pluk. Alm. 189. Phyt. tab. 302,1. Obstat vero Calicis ad Corollam proportio in Icone.

Petala quaedam acumine villoso erant instructa. 2.) Glandulae nectariferae V. oblongae intra singulam columnam staminum, superius leviter villosae. 3.) Petala externe adhuc erant viridia et dura; an forte color in posterum in album abiturus sit, observabo.

Folia opposita, ovato-acuminata, glabra.

Fructif. alares.

Quam altissime fruticat.

4. Cassia. C. L. 347.
Quoad Car[acteres] genericos Filam. et Anth. sic observavi: Infimum erat tenue et supremum quoque, reliqua in duas quasi series longitudinales posita, quorum duo infimo succedentia longissima et crassissima, quatuor subsequentia parum crassitie decrescentia et inter se aequalia, duo haec excipientia tenuiora. Anthera infima brevissima, 2 subsequentes crassissime versus superiora incurvatae, utrimque bisulcae, longo obliquae truncato apice; quatuor subsequentes fere aequales erectae, tres infimae retroflexae steriles planae. Germ. versus superiora inclinatum.

Cassia Americ. siliquis planis. Plum. Tournef. 619. Quam miserrime species inveniuntur, si a loco, vel a viribus constituantur.

Cassia fol. 4. parium, ovato-lanceolatis rectis, glandula e basi petiolorum. H. Cliff. p. 159.7. Foetor Opii haud magnus.

Numerus parium foliorum valde variat, eadem in planta, plerumque nec tamen ubique in supremis petiolis minor numerus parium. 2.) An per extima intelligis supremum par foliorum; in mea folia, quo plus apici adpropinquant, eo sunt maiora. 3.) Petioli ad exortum stipulis subulatis patulis erant instructi. Credidissem initio esse speciem primam H[orti] Cliff[ortiani], ast (α) plurima foliorum paria me dubium reliquere; collegi enim, quod ultra VIII. paria hic supponantur, cum numerata in reliquis usque ad numerum octonarium adscendat. (β) quod folia non linearia in mea sint.

Adhibetur planta ad Impetiginem a nigritis. Cetera alia vice. Crescit copiosissime.

5. Rhexia. C. L. 953.
Ex caract[eribus] genericis mihi contradicebat Per. ore quadridentato, parvo; dum in mea quoad reliqua accuratissime conveniens tubus Per. in ore autem aderant Lacin. 4., lanceolatae, aequales, patentes; (quae post efflorescentiam erectae et convolutae cernuntur.) 2. Anth. quidem oblongae, ast a filam. basi sua declinatae, post surgentes recta; color alternis flavus, alternis subruber.

Reliqua ex Car. gener. exactissime respondent.

Calix in mea pilis stellatis hispidus erat.
Plukenet fig. citatam. t. 428. evolvere non possum, quia meum Exemplar tantum 328. continet. Ea, quae tab. 173,4 depingitur, fructus quodammodo repraesentat, ast folia haud conveniunt.

In Horto Cliffort[iano] eam non reperi, quodsi eam non habeat; hic in maxima abundantia occurrit.

6. Eryngium. C. L. 199.

Quantum ad car[aracteres] genericos, in mea Perianth, proprium erat monophyllum quinquepartitum. Germ. in Car. dicitur sub Perianth. proprio, quaeritur [sic] annon id superfluum, cum iam in Cal. descriptione dicatur, quod Germini insideat. Tournef[ortius] vocat capitulum, in mea potius spica.

? Eryng. minus palustre odoratum. Tournef. 327.
Eryngium latifolium, planum, caule ex viridi pallescente, flore albo. Tournef. 327.
Eryngium, fol. radicalibus oblongis incisis (fere late serratis in mea.) caule dichotomo, floribus sessilibus. Hort. Cliff. p. 87,4.
Obs. Caulis et ramus dichotomus, inter singulos Dichotomiae ramos parvus petiolus sustinens unam spicam obvallatam involucro suo partiali, constanti lege.
Annon secundum Boerh. officinale?
Odor eius valde balsamicus.
Apud nigritas admodum aestimata, a nostratibus saepe pedibus conculcatur.

Quodsi dichotomia caulis etc. speciei 4. in quinta specie H. C. excludantur me illam et non aliam habere speciem convincor, alias adhuc dubius.

7. Sida. C. L. 556. Ex car. gen. Corollae descriptionem convenire nondum adfirmare possum certus, cum petala adhuc semper versus centrum floris observaverim involuta. Et stilum quoque distincte non viderim talem; nec an loculamenta discedendo dehiscant.

Camellia tamen non est, et in generibus reliquis semper Perianth. duplex.
Sida, fol. cordato-oblongis serratis; quinis capsulis bicuspidatis.Hort. Cliff. p. 346,3.
Pluken. Fig. si vera est, admodum recedit a mea, vix enim petioli in mea, et pedunculi fructificationum alarium, dimidiam alae suae superant longitudinem.
Fol. cordato-oblonga dicenda in mea vix vellem. 2.) An capsulae quinae bicuspidatae, nondum adfirmare possum, hoc vero scio indubitato, quod X. sint loculamenta et XX. cuspides.

8. Anemone. C. L. 422.
Circa Car. gen. noto Spathae defin. datam mutandam. 2.) Petala in mea VI. 3.) Germ. tetragonum et Capsulam, nec non Stigma in multis quadrangularem et Stig. 4-fidum observavi, quid praevaleat, me tempus docebit.

Argemone. H. Cliff. p. 200.
Fundit copiosum succum luteum, fere ut chelidonium.
In omnibus viis et plateis an urbis vel pagi nostri dicam, decidant alii. 9. Cal. Spatha particularis compressa, margine laterali secundum longitudinem dehiscens, densa, rubra, persistens.

Perianth. monophyllum, tubulatum, erectum, ore trifido, laciniis obtusis, una reliquis minore, germini insidens, persistens.
Cor. monopetala, compressa.
Tubus crassus, erectus, longitud. Perianthii, interne villosissimus.
Limbus quinquefidus, laciniis 3 exterioribus tubo duplo longioribus, quarum 2. oblongo-obtusae, aequales ex uno latere, tertia ex latere altero latior, linearis, ovato-obtusa, concava. Duae interiores laciniae, quarum, illa, quae dorso suo succumbit 2 prioribus latissima (non expanditur, alias fig. eius describerem) margine utrimque fimbriato, utrimque amplectitur et tegit quintam, quae intima lacinia in summitatem angustiorem obtusam decurrens, linearis fere, cui adnatae sunt Antherae.

Stam. Filam. inveni nulla. Anth. quasi sacculi duo oblongi, com- pressi, continentes genituram, inter quarum rimam angustam decurrit stilus.

Fist. Germ. leviter trigonum, superius latius.

Stilus filiformis, recte decurrens et penetrans rimam Anth. superiori sua parte.

Stig. planum, semiorbiculare, in summitate Anth., ubi quasi clavo quodam firmiter adfixum erat laciniae Corollae.

Per.trigonum, molle, oblongum, ex angusto in latius-surgens, triloculare. trivalve.

Sem. plurima, involuta membranula quadam alba.

Folia spathacea, ultra dimidium rubra, superius viridia, persistentia.

Spalha particularis fere integre rubra.

Perianth. grate rubrum, initio ore viridi.

Corolla alba, datur et alia ubi Cor. rubra.

Fructif. in spicam crassam oblongam conicam collectae, axi conico crasso albo spiraliter adplicatae.

Folia vaginantia.

Referas, si placet, ad genus aliquod; ego vix inveni ullum, quod ex descriptis suis caracteribus huic conveniat. Transmisi pro Te flores.

Semina plura transmisissem, si eadem invidiae formicarum eripere potuissem, quae avidissime ea vel ex ipsa planta auferunt, adeo ut pericarpium quasi versus exteriora dehiscens videatur. Est elegantissimus flos.

Reliqua in posterum, multa in hac notavi. Utinam haberem Plumierum, fortassis eum saepissime cum maximo oblectamento consulere possem.

10.Latropha. C. L. 721.
Jatropha fol. cordato-angulatis. H.. 445,3. Circa fructificationes Crotonis et Jatrophae multa mihi videntur observanda et molienda. Ast cum feminas florentes nondum examinare potuerim, quoniam iam defloruere atque vegetationes plantarum hic citissime absolvuntur; hac vice ea silentio praeterire malo.

Plurimas iam observavi species.

Nigritae eam optime norunt.

Semina transmisi; utinam scirem, an D[omi]no Cliffortio inservire possem et seminibus illarum specierum, quae in eius horto descriptae.

11. Eupatorium. C. L. 638.
Dubius haerebam, utrum Chrysocoma, an vero Eupatorium sit, examinando car[acteres] genericos; ast ob stilum in car[actere] Eupatorii descriptum ceterosque caracteres concludebam Eupatorium esse. Numne pappus plumosus sit, an vero capillaris, nondum adfirmarem certissimus; pluvia enim nimis copiosa examen saepissime impedit.
Eupatorium, caule erecto, fol. oblongo-ovatis integerrimis. H. Cliff. p. 396,7. Pluk. Fig. citata non exhibet folia integerrima.
Mea alte fruticat, et odori fragranti se commendat.
12. Leonurus. C. L. 490.
Leonurus, fol. ovatis, calicibus Xgonis septemdentatis inaequalibus. H. Cliff. 312,2.
In mea vero Denticuli
VIII., non VII., dum supremus ex 3. striis coalescat, inaequales tamen.
Folia simplicia, opposita, ovato-lanceolata, crenata, petiolata.
Est planta elegantissima et odoris suavissime aromatici, summa in copia ubique occurrens.

Ast, ut Nautarum effugiam nequitiam, cum duplici vice eadem mihi sint scribenda, reliqua brevissimis tantummodo indicabo, alias vix charta et tempus mihi sufficerent, dum breve illud, quod mihi forte hic locorum dabitur commorandi tempus, potius examini et descriptioni plantarum, aliarumque rerum consecrare velim indagini.

13. Cassia, legumine longo, tereti. Paria foliorum in petiolis vix constantia dicere possum. Fructus nondum erat maturas penitus, sed mucilago obducens semina flava, quodummodo incipiebat nigricantem induere colorem; saporis erat dulcissimi. Semina transmisi. Attamen hic locorum haud aestimata.

14. Cassia, siliquis alatis.
Ne putes, me velle sic species constituere, sed ob temporis angustiam, haec tantum sic transscribo.

Circa stamina eadem, quae superius monui, notabis; lege constantissima.

15. Lobelia. C. L. 678.
Filamenta admodum parum inferius erant divisa, unde mire mecum lusit planta, antequam classem et ordinem determinare potuerim absque ullo dubio remanente.

Lobelia caule erecto, fol. ovato-lanceolatis crenatis, floribus lateralibus. H. Cliff. p. 426,2.
Crenata vero vix, sed margo uterque quasi punctis albis prominens. Flos tamen non caeruleus, ast purpurascens, unde si adfuissent cordata folia et corymbus terminatrix, dixissem speciem H. Cliff. 3tiam. Color autem floris parum apud me valet; si erraverim, haud magnus erit error.

Stigma mire vulvam repraesentabat, utrimque barbatam.

Lactescit valde, non tamen saporis adeo acris, licet non multum gustare voluerim, gnarus eam non pertinere ad semiflosculosos lactescentes Tournef.

More Surinamensi altissima elevat caput suum planta, sed et cito deprimitur.

In deserto in aquis crescit laetissime.

Fevillei Rapuntium nondum inveni.
Varia in ea notavi. Habes flores.

16. Amaryllis. C. L. 289.
Amaryllis spatha muitiflora, genitalibus declinatis, corollis campanulatis aequalibus. H. Cliff. 135,2.

Licet non sine haesitatione, nam quomodo Cor. aequalem et inaequalem distinguas, me fugit; si petala intelligas, interiora tria latitudine sua discrepant ab exterioribus; tum esset species tertia.
Crescit ad vias publicas hinc inde. Flores 3. rubri.

17. Spigelia. C. L. 903.
Cal. bene.
Cor. bene.
Stam. Filam. V. filiformia erecta, tubo Corollae adnata conniventia parum. Anth. parvae, erectae. Ad Filam. exortum quinque eminentiae fere claudentes, ad minimum angustantes tubum.
Pist. Stilus solus si consideretur, non longitudine aequat Tubum. Stigma in mea pyramidatum vel conicum.
Per. optime innascuntur peculiari corpori transversim in fundo Cal. posito.
Receptacula admodum curiosa, in singulo globulo peculiare corpusculum quinque laterum e tenui obliqua basi enascens.
Utinam potuissem evoluere Plumierum; dicerem certo, an sit eius Arapabaca. Saltem ad aliam fructificationem hanc plantam referre iure haud potui.
Transmisi Tibi specimen, iudices ipse.

18. Tradescantia. C. L. 277.
Figura Pluk. Phyt. tab. 174.4. eam repraesentat perfectissime quoad habitum externum et praecipue quoad involucrum spathaceum et flores. Multi caracteres generici quoque respondent; ast numerus staminum et quaedam alia me adhuc dum in dubio detinuere. In Epist[ola] seq[uenti] plura.

19. Tabernaemontana. C. L. 190.
Circa calicem et corollam quaedam monenda videntur, ast dum non nisi septem examinaverim flores, ea adhucdum silebo.
Tabernaemontana, fol. lanceolatis. H. Cliff. p. 76. Flos flavus, elegans lactescit.
Folia alterna, ovato-acuminata, undulata, mollia.
Fructus exactissime a Te descriptos laetabar summopere.

20. Bannisteria. C. L. 931.
Non retuli ad Malpighiam, ob Germina et Peric. quae magis accedunt ad Bannisteriam, quamquam in huius caractere generico nullos petalorum ungues invenerim, quas tamen in mea observavi.
Tubercula in Calice, sunt glandulae nectariferae oblongae, ad quamvis Perianth. laciniam ad basin nempe earumdem binae, relicta unica lacinia vacua, adeo, ut tantum VIII. eiusmodi glandulas exhibeat.

Bannisteria fol. ovatis, ramis ramosis etc. H. Cliff. p. 169.1.
Folia subtus villosa vix in mea. Bene a Te describitur; in posterum plura.

Fata J. B (Joannis Bannisteri) deploras iure summo, ast quae J. B. (Joannes Bartsch) experiri cogitur adhuc vivus; utinam deplorare queat aliquando Flora Surinamensis; utinam eadem doleat Amicus Optimus, quem ad mortem usque amabo, Suecus.

Exspectes sequenti navi plura, fructificationes intricatissimas, curiosissimas ex Polygamia inveni. Quanta laetitia decerpebam spadicem vel Psittaci praestantissimos colores superantem, delapsus licet in aquam; ah quanta laetitia hasce Tibi exhibuissem, ast vel unico spadice tali replere debuissem cistulam singularem; utinam eam solvere posset Medicus societatis Indicae; tum eum diceres iure summo beatissimum.

Laetissime Ari, Passiflorae, Solani, Capsici, Citri, Cucumeris, Cucurbitae, Psidii, Anacardii, Juncorum, Graminum etc. etc. familia crescit.

Fungos, Muscos, parisiticas omnes plantas 0 si videres mecum! Quid de aquaticis dicam. Utinam modo sufficerem ob temporis angustiam examinandis omnibus.

Exsultat animus, dum desertum omnes sensus reficit, deserti ab omnibus, vah exhalationes balsamicas, vapores suavissimos, ast vias pessimas. Mireris mecum me nondum vidisse Carduum, ubi omnia iis repleta credidit Femina; spinas tamen experior exosissimas. Tristes saepe auferunt cogitationes fures nequissimi formicae, summa industria seligentes ex cumulo plantarum in mensa, quam mutuo accepi, depositarum, has, relinquentes alia plantarum genera, summo cum gaudio observatae. Muscae lucentes, prouti hic vocantur, pertinent ad Hemiptera. Verum hisce transscribendis abripior fere, ut magis necessaria pessima tamen, quae res domesticas concernunt, negligam. Vale, Vale, Amicorum suavissime, Car[ole] Lin[naee], et pro verissimo summoque, quod expertus sum, amicitiae testimonio, Claud[ium] Sohlbergium eodem, quo me dignatus fuisti, amplectere amore. Vale!

Surinami MDCCXXXVIII. VII. Kal[endas] Febr[uarii].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 426-431). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 217-226   p.217  p.218  p.219  p.220  p.221  p.222  p.223  p.224  p.225  p.226.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 determinetur virum Melastomatis Burm. vel Acinodendri Gron. caracter proprius accedat.
b.
MS1 folia hispida sunt, foliis glabris [added in the margin by Linnaeus]
c.
MS1 an manifeste et per spatium [added in the margin by Linnaeus]
d.
MS1 puto nervor. numerum variare [added in the margin by Linnaeus]
e.
MS1 in mea non [added in the margin by Linnaeus]
f.
MS1 Faux respondet [added in the margin by Bartsch]
g.
MS1 parum refert [added in the margin by Linnaeus]
h.
MS1 obtuse [added in the margin by Linnaeus]