Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0307 • Pierre Barrère to Carl Linnaeus, 6 November 1739 n.s.
Dated Octauo idus novembris anni 1739. Sent from Perpignan (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Clarissimo Viro D[omino] D[octissimo] Linnaeo,
medicinae Doctori Celeberrimo,
Soc[ietatis] Ac[ademiae] imp[erialis] nat[urae] Cur[iosorum] Socio Dignissimo,
Botanicorum hujus Saeculi principi.

Vir Clarissime, ad nostras quoque terrarum oras pervenit, quae quidem per Litteratum orbem late volat, nominis tui Celebrata fama. Novos, inquiunt, at perutiles Conatus botanicos publici juris fecisti. Desiderabantur quippe multa in Re herbaria, Tantaeque molis erat methodum Condere novam,[1] sed quae aliis Denegata fuit gloria, tuae sagacitati Reservabatur. Non Caespitabunt ergo inposterum philobotani in Constituendis novis plantarum generibus speciebusque ad propriam tribum Referendis. Habent modo quare sibi gratulentur, quod indefessis Laboribus tuis non minus quam fortunatis Viam aperias ad botanicem et faciliorem et tutiorem. Salivam Certe mihi movent Botanicae lucubrationes tuae, quas, si humanitas tua mihi (etsi immerito) Communicare Dignetur, hoc quod Reddere beneficium nusquam potero, memori mente persoluam. Spero quoque te non modo humaniter epistolam hanc accepisse mihi significaturum, sed etiam libenter, si occasio se dederit, accepturum non nulla plantarum Pyrenaicarum et exoticarum semina nec-non aliquot nova stirpium Americanarum genera, quae sors objecit mihi in Gallia Aequinoctiali et in Cayennae insula, Dum ibi jussu Regis ChristiniossimiLouis XV, (1710-1774).
French. Reigned 1715-1774.
[sic] plantarum investigationi per quadriennium operam Dabam.[2] Caeterum optandum foret, Vir Amplissime, ut Tibi aliquatenus Parcas, ne per Labores improbius Continuatos sanitatem tuam magno Rei herbariae Dispendio Tandem Concutias et Labefactes.

Vale, et Diu Vive, Vir Clarissime, Tibique esse studet omnimode devinctissimus atque addictissimus Barrere, universitate Perpinionensi Regius medicinae professor, in Gallia Aequinoctiali et Cayennae insula olim Botanicus Regius, nosocomii regii Perpinionensis medicus primarius, &c.

Perpiniani apud Ruscinonenses, Octavo idus novembris anni 1739.

upSUMMARY

Pierre Barrère says that Linnaeus is known also in Perpignan. Barrère expresses his admiration for Linnaeus and his new method. From now on philobotanists will no longer stumble when they define new genera and divide species into their own tribe. Barrère wants Linnaeus to send him his works

Barrère will send some Pyrenean plants, exotic seeds and also some new genera of American plants, which he found in the French Guyana and the island of Cayenne, where he investigated plants for four years by order of Louis XV.

Linnaeus should spare himself a little. Barrère assures Linnaeus of his complete devotion.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, I, 341-342). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 159-160   p.159  p.160.

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
In the 1720s Pierre Barrère made an expedition to French Guyana, by order of Louis XV. His main purpose was to investigate the vegetation in the colony. These investigations were published in Barrère, Nouvelle relation de la France equinoxialeBarrère, Pierre
Nouvelle relation de la France
equinoxiale, contenant la description
des côtes de la Guiane; de l’isle
de Cayenne; le commerce de cette
colonie; les diverse changemens
arrivés dans ces pays; & les
mœurs & coûtumes des
différens peuples sauvages qui
l’habitent
(Paris 1743).
.