Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0316 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 6 August 1737 n.s.
Dated Die [Martis]. Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Fauste iam absolvi Academica; cras mane adhuc opponentis me fungi oportet officio in disput[atione] Helveti cuiusdam, quem D[ominus] Boerhaavius quoque admovit muneri publico. Die ♃ [Jovis] debeo visitare hortum D[omini] Boerhaavii. Quodsi ergo cras (si non Gronovius cum D[omino] Lawsono esset apud D[ominum] Cliffortium, vel aliis D[ominus] Cliffort distractus foret occupationibus) possem visitare Vestram societatem, simulque circa vesperam discedere, ita tamen, ne illud aegre ferat D[ominus] Clifford, libenter circa meridiem Lugduno discederem. Hoc commode, utrum fieri posset, exoptata Tua responsio, quam prima, qua poteris, transmittas, scapha, me ut reddat certiorem, rogo. Vale! D[ominum] Cliffortium multoties saluta!

D[ominus] Sohlberg Tertiana laborans Te salutat!

Die ♂ [Martis].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 404). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 212-213   p.212  p.213.