Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0317 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 7 October 1736? n.s.
Dated 7. 8br. [solis]. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo colendo
S[alutem]
Joh[annes] Bartsch.

Tuas, quas ad me dedisti, accepi litteras mihi gratissimas, sed ecce dubium, quod remansit, me urget, ut denuo hisce tua perturbare cogar negotia. Est observatio:

Habent et Lappones sua in patria aphrodisiaca nascentia, quamvis eis nunquam utantur. Steriles licet quidem prae omnibus reliquis Europaeis sint Lappones (forte ob contemtum muriae); apud eos tamen sine Cerere et Baccho non frigere Venerem vix adsererent ipsi.

Nonne tua mens, quod frigeat apud eos Venus, quia steriles. Si est, nonne potius apud eos tamen sine Cerere et Baccho frigere Venerem vix negarent ipsi.

Cras vel die ♂ [Martis] transmittam philyram. Respondeas quantocyus. Vale!

Dabam Lugd[uni] 7 [Octo]br[is] ☉ [solis].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp.
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 406-407). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 172-173   p.172  p.173.