Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0318 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 5? January 1737 n.s.
Dated 737. die [Saturni] [hora] 5ta pomerid.. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

En, quae Tibi indicanda iudico. Rogavi hodie Wishofium, ut Tibi transmitteret aliquot exemplaria. Ille nihil praeterea respondens quaesivit, quotnam desiderares; dixi perinde esse, quotcunque velit; transportari iubeat. Mox misit ad me famulum suum, ex quo percepi, quod omnia iam tradita sint Gronovio et ille me inscio fuit apud Gronovium, qui voluit, ut ego eum accederem. Ego ob varias rationes domo exire non volui; hinc scripsi paucas lineas ad Gronovium, quibus significavi Te aliquot desiderasse exemplaria, insimul ei de felici novi anni ingressu gratulans. Is nihil respondit, cum tamen satis honeste scripserim, me non dubitare, quin ipse curaturus sit, ut Tu iusto tempore accipias aliquot Exemplaria. Ast quid fecit Gronovius? Post quadrantem horae mittit ad me Wishof et nuntiat, quod Gronovius omnia exemplaria ad ipsum remiserit, desideratque, ut ipsi indicare velim locum, quo transferri debeant. Indicavi ipsi libenter locum. Quodsi invenias, quid culpandum in me, ego libenter poenam dabo, licet nihil minus praevidere potuerim. Retuli simpliciter facta, ex quibus facillime, quid Tibi agendum colligere potueris. Boerhaave valde contentus erat mea gratulatione, promisitque se, simulac acceperit responsum, mihi indicaturum; laetus ab eo discessi. Vale!

[1]737. die ♄ [Saturni] 5ta pomerid[iana] NB. intra X [horam] 3 tam et 5tam haec omnia acciderunt. Cura, ut valeas!

A Monsieur
Monsieur Linnaus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 385). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 179   p.179.