Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0319 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, January-March? 1737 n.s.
Dated die [lunae]. Sent from Leiden (Netherlands) to (). Written in Latin.

VIRO
Excellentissimo, Experientissimo,
DIOSCORIDI IIdo,
Maecenati suo omnium certissimo,
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Ecquid cogitas? Nonne cum ratione sufficienti crederes me mente captum; annon iure summo adfirmares, non alere terram ullum, qui me vinceret ingrato animo; numne iuste reiiceres eum, qui ne verbulum respondet ad litteras Tuas, sed dicam rectius, qui ne minimas Tibi pro tantis beneficiis reddit grates. En hominem, quo peior certe non datur, et cum eo Tibi est res? Verum liceat et verbulo caussam meam agere. Scisne, Vir Excellentissime, ast quid hoc? Scisne, Fautor Optime, quid boni praestiteris? Certissime iuro per Te, quem amo maxime, iuro Te nescire, quid boni praestiteris. Tu forsan putas me loqui de itinere meo aut de sparta Surinamensi. Quantum vero abest, Tibi vero debeo vitam, ne putes me delirare, Tibi debeo plus quam vitam, quid hoc? Mentem sanam in corpore sano! Obtestor Deum T[er] O[ptimum] M[aximum] me sine blandimentis dicere verissima. Non crederes Te me eripuisse ex miserrimo statu. Visne, ut haec demonstrem. Cogita ergo hominem, qui adeo defatigavit vires animae, ut omnia, quae legit, quae scivit antea, ex memoria deleta inveniat, adeoque cerebrum ipsum iam vacillare videat. Cogita hominem mox depictum tot futurorum repraesentationibus obrutum. Cogita eumdem corrumpi febri acuta cum putredine humorum, quam probavit lingua biliosis sordibus eousque obsessa, ut vix quid rubri superfuerit, annon ergo accedens halitus putridus loquebatur bilem in Ventriculo corrumpi. Cogita eumdem caephalalgia cum debilitate corporis summa vexari. Cogita eumdem olim adeo hilarem, nunc prae moestitia infinita ne ferre posse colloquia amicorum, immo quod plus et vitare debere lectionem eorum, quae mox ut notissima ei ab eodem exposci debent. Vidistine unquam magis deplorandum statum, quem ego, sint Deo gratiae actae ex intimis verissimae, sufferre debui, ex quo emersi. Si hisce fidem non habeas, testabitur et D[ominus] Sohlberg idem, qui me vidit miserrimum, nec tamen scivit omne id, quod me fere opressit. Sic ego nolens volens debui omnes abiicere libros; bibi fere nihil praeter [aquam], nihil metuens plus quam morbos Cerebri. Nonne ergo debeo Tibi unico plus quam Ipse nosti. Utinam aeterni me torquerent cruciatus, si ulla praeterlabatur hora, qua non reminiscerer, quantum debeam Linnaeo! Quid? Putasne me posse Tibi persolvere grates debitas? Erras maxime. Cur ego quaererem verba, quae gratam meam testarentur mentem? Ego me totum Tibi trado, Tibi qui mihi reddidisti plus quam vitam. Ah, bone Deus, quid est, cur me ament homines? me? nihil sane ipsemet in me reperio, cur me ipsum amem. Quidnam est, cur Tu, optime Linnaee, mei caussa superos ipsos moneas, Tu peregrinus tanta moliris, ut beneficiis obruas eum, qui omnium minime eadem meretur. Tu toties mei caussa et Boerhaavium ipsum turbas! Tu Boerhaavium adeo excitas, ut ego certissima eius in me favoris accipiam testimonia. O si abstinuisses, et nunquam de me cogitasses, quoniam nihil fingere possum, quo sopiam turbatum animum, ut ei persuaderem, non delirare tantos Viros, dum me prosequuntur amore. Ecce quantum valeas apud Boerhaavium, Traditis Ipsi litteris Tuis, ille eis perlectis fronte serena me respiciens, quaerensque, quomodo valeam, accepto responso meo, me non valere optime, arripit calamum, componit chartam, quidnam cogitasses futurum? Obstupescas mecum! Scribit nomen D[omini]ni de Gommelsoyck eiusque domum, iubetque, ut eum adeam, simulque quaeram, cur D[omino] Boerhaavio nihil adhuc responsi datum sit ad epistolam suam. Ego iussu D[omini] Boerhaavii comite D[omino] Sohlbergio die ; [Saturni] petii Hagam, licet aegrotus. Ille respondit ipse, ut salutarem D[ominum] Boerhaavium et se ipsum mirari, Dominos provinciae Surinamensis nondum congregatos fuisse. Debui, quia id mandaverat D[ominus] Boerhaave, ipsi reddere responsum. Ergo die [lunae] mane, hodie nempe, adibam eum referens haec. En quid ultimum, quod respondit Boerhaavius. An crederes, vix, sed Boerhaavius me dimittens dicit: Sis bono animo, et credas, quod mox acccepturus sis responsionem. Nam ego nolo rem adeo negligenter tractari, cui me immiscui. Ah utinam possem Tibi haec verba ore tenus dicere, sed eadem cum suavitate, qua eadem protulit Boerhaavius. Dabis ergo veniam, quod non citius responsionem, quod non citius acceperis gratiarum actionem. Eccur non iubes quidquam, quo possem monstrare, quanto ardore Tibi inserviendi flagrem; si vis, ego, quo nihil plus aestimo, consecrarem Tibi tempus totum, quo adhuc me Belgium videbit. Annon potes venire Lugdunum? Utinam cras esset dies ♀ [veneris], quo exspecto Tuum adventum!

Vale, iterumque vale! Vale!

Lugd[uni] die [lunae].

Ego hac hebdomade debeo petere Amstelaedamum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 408-409). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 182-184   p.182  p.183  p.184.