Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0320 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 1737 n.s.
Dated 737. d. [Mercurii]. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Sic colloquiis Tuis privatus redeo ad litteras. Dubia quaedam supersunt in impressa plagula, quam iam corrigo. Ita se habent verba:

Nemo aegre feret me coniungere Fungos istos annuos Amanitas et Agaricos perennes, istos qui in petiolo peltatum gerunt pileum, et hos petiolo destitutos et dimidiato pileo gaudentes. Fateor divisionem istam receptam posse locum habere, quoad usum et facilitatem dignoscendi a se invicem hos tam multos, tam infinitos; attamen cum viderim unam eamdemque speciem ligno insidentem evasisse Agaricum, alterum vero individuum ex eodem semine Amanitam, ex eadem specie,diversa constitui genera.

Q. annon hic occurrat contradictio? Annon debeat poni diversa non constitui genera.

II. Dubium omnes Agarici praecedentes et sequentes fuere caulescentes et intermedius quidam occurrit, ubi omissa vox Caulescens. Habet se ita §:

Agaricus petiolo longo albo tunicato, pileo convexo albo, maculis albis et croceis adsperso, lamellis albis.

Q. annon poni deberet: Agaricus caulescens, petiolo longo.

III. Rogo, ut bene perlegas schedulam adpositam, eamque cito remittas.

IV. Indicem auctorum quoque expeto.

Cras forte transmittam impressum Titulum una cum dedicatione, ut de eius habitu externo iudicare queas. Ne aegre feras, me adeo frequentibus defatigare Tuam benevolentiam litteris, verum et sic forsan Te invito Tuis animum meum exhilarare studio responsionibus. Vale!

Lugd[uni] [1]737. d[ie] ☿ [Mercurii].

Nonne Tibi quid constat de methodo, qua plantas vivas suis imprimunt chartae coloribus? Ex colloquio percepi, fuisse quemdam, qui hocce artificio et quod plus mirum eamdem plantam cum flore quinquies imprimere scivit. Me, ut omnia, sic et haec latent arcana.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Cliffort

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 384). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 184-185   p.184  p.185.