Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0322 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 3? February 1737 n.s.
Dated Die [solis] vespere. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] p[lurimam]
Joannes Bartsch.

Accipe, quem desideras, mutatum Titulum ipsius van Schouten, sed hac conditione, ut, si possis vel eadem, qua accepisti, eum transmittas hora. Non spero, perditas esse meas ad Te datas litteras, sed quam anxie desidero responsionem ad illas et ut transmittas plagulam impressam, nec non Indicem, simulque respondeas de carmine Browallii, quem illud occupare debeat locum; in eodem vero haec sunt, circa quae haesito:

1. lin. 3tia Urtica, nescio an Urtica, vel quid sit.
2. In pag. 2da. lin. 5. an acris legitur?
3. In pag. 2da. lin. 13 el 14. an serio vis haec omittere necne?
4. In pag. 2da. lin. Penult. Multus Adonis non, non naris? an naris, ego non percipio mentem.

Ex prolegomenis

§ 20. dicis, Agri apud Novaccolas pauci etc., ut frigoris saevitia per aquam mitescat, an haec persistere debent?
ex Auth. An unquam citasti Dillenii appendicem sic: Dill. gen. ut tamen conscripsisti.
Rupp. jen. 2. non adscriptum est a Te.
Quaer. An tua mens, quod editio Lugdunensis Itinerum alpinorum Scheuchzeri inveniatur rarius.

Iam imprimitur in Catalogo auctorum Sueci, ergo vides, quam ne¬cessarium sit, ut respondeas cito, attamen attente et ad omnia, nam posthaec occasio calva.

Quaer. annon pro Author[ibus] propriis potest poni. Scripta propria.

Quid illud significet in Titulo Florae in fine nempe a van Schouten adscriptum rood? Si significat rubrum, tum quidem bene, ut sic ipse iam concedit, quod non debeat suum nomen rubris imprimi litteris. Vale!

Die ☉ [solis] vespere.

NB. Titulum hunc cum primo folio impresso ne obliuiscaris, ut mox remittas. Nam invito Typographo haec transmisi, et ille me cras mane urgebit vehementissime. Vale!

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 419). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 186-187   p.186  p.187.