Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0323 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 4 February 1737 n.s.
Dated die [lunae]. Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Si vales, bene est. Fui in societate apud D[ominum] Lawsonum elapsa die ♀ [veneris], ubi referebam iusso tuo, Te petiisse Amstelaedamum. Gronovius narravit se vidisse litteras D[omi]ni Scheuchzeri, qui optimam de systemate tuo tulit sententiam; ipsi vero quaedam adhuc a Te discutienda superesse dubia in lapidum dispositione, qua occasione multa de lapidibus locuti sunt. Dubitarunt tandem eorum examen non nisi chemicum restare, ut in ordines suos disponerentur, neutiquam autem sufficere in hoc regno qualitates visibiles, quibus obediunt regna reliqua duo. Ego tamen ignarus dubitavi maxime, num iuste, an minus iuste; iudices ipse. Interim certarunt D[ominus] Lawsonus et D[ominus] Sohlberg 6 Lagenis vini de vocabulo quodam in epistola Boerhaavii ad Te data. Swammerdammii vitam summo cum oblectamento perlego. Maxime placuit mihi is locus, quo narratur, Patrem ipsi nihil voluisse praebere alimenti amplius, nisi ab eiusmodi nugis, Insectorum puta, examine, disisteret. En Titulum Florae, in quo circa externum habitum, quae Tibi displiceant, moneas, rogo enixe. Corrigas praeterea plagulam, quae exhibet prolegomena. Utrumque transmitte quantocyus. Vale!

Dab[am] die [lunae].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 420). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 188   p.188.