Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0324 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 5 February 1737 n.s.
Dated Die [Martis]. Sent from () to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Vix labitur hora, qua Tibi non molestiam creare audeam maximam taediosis meis litteris. En iam tertiam, quam ad Te do epistolam. Credidi Te die ☉ [solis] elapso rediisse Hartekampum; hinc eo misi praecedentes litteras; iam vero post meridiem audivi Te adhuc Amstelaedami commorari; utinam ocissime transmitteres parvulum illum libellum, quem ex nimia festinatione inclusi in Tua Epistola; sane multum interest. Iam transmitto et Catalogum auctorum, in quo in genere habebis, ad quae respondeas:

1. An illud 1mo possit mutari sic: ch. Max
. 2do : fol. simpliciter nempe.
2. Quibusnam litteris debent imprimi, quae sunt in margine signa. Nom. propria Auctorum, dein eorum praenomina e. g.
Bauh. hist. (in marg.) Bauhini. Johannis.

Quaer. ergo, an 3plex diversus caracter requiratur. Interim et aulaea Florae Tuae perfecta vides; cum Flora ipsa iam absoluta sit, imprimunt praefationem; cures itaque, ut cito habeam prolegomena, prae primis vero illum libellum, quem non dubito me erranti et festinanti manu in Tuis litteris dedisse. Retineas me fere exsilientem prae gaudio, dum lego vitam Swammerdammii, ingratissimi Belgae, qui non maiorem impenderunt curam conservandis eius praeparatis. Vale, iterumque Vale!

Die ♂ [Martis].

Ne obliviscaris ad omnia, quae ex Te et praecedentes desiderabunt litterae, ut respondeas accuratissime; posthaec enim occasio calva. Vale!

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
À
Amsterdam by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 421). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 190   p.190.