Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0325 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, February-March? 1737? n.s.
Dated die [veneris]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Mirabar summopere elegantem Tuam observationem de Petiveriae, an dicam cultore vel destructore pediculo. Quid vero de efficacia eiusdem peculiari statuendum ignorantia mea nihil habet, quod respondeat; cum enim nec odor, nec sapor ullus, unde ergo iudicabo; an color quid doceat, nescio. Cogitavi tamen Boerhaavium confirmasse ex odore vel foetore vulneris posse quandoque certo concludi de ingestis vulnerati; ast dices id pendere ex mutatis humoribus, cum Tibi vero sit sermo de carne ipsa odorem illum spirante. Utinam igitur demonstratum sciam partes vel fibras solidas, non vero humores infici. Id interim scio nullam in parti[bu]s solidis dari putredinem, Ergo nec factorem putredinis. Sed manum de Tabula. An vero planta eadem ingesta mutaret [urinam] et quomodo ratione coloris foetorisque scire vellem. An unquam adsumpta est ab homine? Laetabar nuperrime, cum audirem dicentem Osterdyckium de Cassia arbore; utinam coleretur, sed quod plus, utinam spectaretur a me, an dicam, in America. Verum ad nostra revertamur:

Q. 1. Quonam loco Emendanda imprimi debeant, an post vel ante Indicem?

Q. 2. Annon plura habeas, quae emendari debent?

Q. 3. § 17. scripsisti: Synonyma excludantur et legantur, sed tota § excludi forte debet.

§ 66. scripsisti γ. pro procumbens, lege pubescens, Annon est β?

(Q. annon §98, debet Roeda-Winbaer, oe pro ae poni?)
§ 222. γ. si deleatur ab, an tum sensus.
§ 370. δ. annon legitur apud Te Maregr. An hoc corrigendum?
§ 379. δ. annon linea prima in omnibus exemplaribus male impressa sit, haereo. Et quid tum faciendum?

Circa Tab. explicationes.
Tab. II F. 6. Nonne poni posset: Saxifragae antecedentis (n. 5) varietas 1. pag. 138.
Tab. III F. 3. Annon poni posset: Ranunculus pigmaeus, antecedentis (n. 2) varietas etc.
Tab. IV. F. 4. litt. d. positum: Fructus, in libro dicitur Pericarpium; excuses me monere eiusmodi minutias. Rudb. versus Suecicos, ut adhuc semel scriptos transmittas rogarem, quia D[ominus] Sohlberg, qui Te etiam atque etiam salutatum voluit, dixit, eos nec rite scriptos, nec sic procedere, quia in ultima linea syllaba abundat.
Tab. V. F. 3. litt. d., annon poni deberet d. d.
Tab. VII. ex Scheuchz. Inscriptio, an lin. 2 legitur anhelos, aereosque.
2.) an vicere famem &c. &c.

Circa Tab. ipsas.
Tab. VIII. an ibi curasti corrigi litt. F, quae bis occurrit.
Tab. VII. F. 2, z. Fig. 3, h. Fig. 5, p. Fig. 6, f.Fig. 7, x. illae litterae in explicatione Tabulae non occurrunt, forte non opus est.
Tab. IV. F. 4 et 5, occurrit a. et b., litterae illae superfluae forte.

Haec sunt, ad quae ut respondeas, rogo. Cur Boerh[aavius] nihil responsi mihi dederit [huc] usque, libentissime quidem scirem. Vale!

Die ♀ [Veneris].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 393). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 192-193   p.192  p.193.