Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0327 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 2? April 1737 n.s.
Dated die [Martis]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem]
Joannes Bartsch.

Tibi, et unico Tibi, debeo, eas, quas a Boerhaavio accepi litteras, easque acceptissimas. Is callidus digito mihi indicavit ex collegio publico, quod debeam ad eum accedere. Quod plus, exspectavit Boerhaavius me in platea, et tum mecum locutus est; simulque mihi domum dedit epistolam, quam ad ipsum miserunt Societatis Surinamensis possessores. Possem ego iam abire, quandocunque velis, vel possem exspectare responsionem ex Surinamia. Verum, si placet, respondeas vel verbulo, quid Tibi videatur, idque vero adhuc hodie, notabis apud Wishof. Ego enim cras adire Boerhaavium debeo, Ipsique epistolam suam reddere. Expetam ego a Boerhaavio, ut possim circa finem sequentis mensis abire; ratio, nolo ut tamdiu me exponam variis ratiociniis in Belgio, non vero citius, ut sequente Septimana examine absoluto interea temporis materiae cuidam elaborandae, quae tamen erit non magni momenti, quia non multum temporis impendere volo, sed reliquum temporis utinam Tuae instructioni dicatum esse posset. Quidnam videtur? Vale! Ego describam epistolam Boerh[aavi], quam quocunque placuerit tempore, videre poteris. Vale!

Die ♂ [Martis] X [hora] 12.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp by myn Heer Cliffort</u<.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 394). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 194-195   p.194  p.195.