Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0328 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 4? April 1737 n.s.
Dated die [Jovis]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

An D[omi]nus Boerhaave iam vidit hortum Cliffortianum? Sic forte recte suspicor. Oportet enim, ut Tibi agam grates et maximas nomine Boerhaavii pro munere, quod in Te suscepisti desiderio D[omi]ni Cliffortii. Fuit et est semper admodum gratiosus Boerhaave erga me, verum scisne, quid me interrogaverit, quandonam Tecum mihi de Systemate Botanico conferre licebit, et an Tu id susceperis in Te. Ad prius respondi, me nescire tempus; ad posterius respondi adfirmando. Ille rursus ergo dixit, poteris ad D[ominum] Linnaeum scribere omni bihorio per scapham, ne vero obliviscaris, ut eum salutes meo nomine. En quanto favore Te complectatur et hinc quoque me Venerandus Boerhaave. Simulque pro Flora Lapp[onica] Tibi plurimas debeo eius nomine reddere grates. Sic feci, quae iussit Boerhaavius. Utinam fuissem die [lunae] Lugduni! Scisne iam me fuisse elapso die ♄ [Saturni] NB. X [hora] 8 ½ vespertina apud Boerhaavium. Vale!

Die ♃ [Jovis] X [hora] 12.

D[ominus] Sohlberg Te salutat etiam atque etiam.

Gratias accipe ex me plurimas, pro iis, quae mihi obtulisti, Florae Lapp[onicae] exemplaribus. Vale!

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp</u< by myn Hr Cliffort</u<.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 413-414). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 195-196   p.195  p.196.