Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0329 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 8? April 1737 n.s.
Dated die [lunae]. Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Quam concepi de accipienda Flora Lapponica spem me fefellisse hactenus doleo summopere, contentus interim, quod noverim non nisi Bibliopolam illum in culpa esse. Si cedant, ut proposui, omnia ex voto, ego perendie adibo D[ominum] van Royen, rogaturus eius Tentamen. Utinam iam absolvissem examen! Eo absoluto credas Tibi me futurum molestissimum, quia Te eousque defatigabo precibus, ut velis nolis Tua instructione me dignum censere debeas in quacunque rerum scientia. Quid enim est, cur tanta ausus sim in me suscipere, et certissime periculum facio haud parvum; credas enim iam longe aliter se habere rem, ac eam prima vice propositam expertus Tecum sum. Desisterem certo certius a proposito, nisi me plane singularis, et nescio, qualis in naturalem historiam traheret amor. Licet audacter susceperim Boerhaavii propositum, nisi tamen Tua instructione ante discessum mihi frui liceat, me dimitteres sane miserrimum, minimeque omnium contentum. Credas me nec certum esse de itinere absque impensis propriis faciundo, nec de stipendio initio proposito. Ego nihilominus spe et promissis Boerhaavii innixus suscepi rem certe incertam. Scripsit ille iam praeterita die ☿ [Mercurii] ad societatem me circa finem mensis sequentis fore paratum ad discessum. Vale, terque quaterque Vale!

Die [lunae].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Son Logis.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 397). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 196-197   p.196  p.197.