Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0330 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 13? April 1737 n.s.
Dated die [Saturni]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem]
Joannes Bartsch.

Quaerisne, quid responderit Boerhaave; egit grates quam maximas pro Tua benevolentia; mihi vero respondit, cum ipsi ad quaestionem eius, quid vellem per mensem illum in Belgio facere; ego respondi, volo Tua vi promissorum Tuorum uti instructione in historia naturali; tum laetus respondit D[ominus] Boerhaave; quam optime. Jussit idem, ut hodie post meridiem eum accedam, et paratas ab eo epistolas acciperem ad Procuratores societatis notae, et dixit, me posse, quandocunque placuerit, petere Amstelaedamum. Tuum ergo erit, ut iubeas, quandocunque cum recentissime facto et adhuc fumante candidato Tibi vel verbulum loqui placeat. Hucusque omnia bene processerunt, et nemo scit me iam omnia perpessum examina; si placet igitur, nec Tu ulli dicas. Memento bene promissae Tuae ante discessum meum instructionis et habebis aeternas aeternas [sic] gratias in secula seculorum. Amen.

Gronovius plane singulari et extraordinario favore me amplexus est; obtulit mihi ipse semina Zeylanica, quid hoc sibi vult? Quid mihi faciendum cum reliquis Florae Tuae exemplaribus; ego nihil dixi Gronovio, quod restent in Angliam mittenda apud me. Reliqua distribui, sed cui¬nam illa tradenda, quibus nulla adscripta sunt nomina? Septimana futura ego certissime petam Amstelaedamum. Cras ad Kadwickum. Utinam responderes quidquam, idque mox. Vale, ter Vale!

Die ♄ [Saturni].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 395-396). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 197-198   p.197  p.198.