Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0331 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, 2 August 1737 n.s.
Dated die [veneris]. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Iam eousque perventum, ut futuro die ♂ [Martis] absolvam Academica, et me summopere stimulem, ut accelerare queam discessum, quem volente Deo spero certissime futura septimana circa finem futurum. Verum quantum est, quod me excruciat summopere! Certe debita vix solvere potero omnia pro libris, licet non adeo magna, tamen ei, qui aliter nihil retineret, maxima; quid consilii? Imploro Te, qui me totum regis, utinam Tua intercessione iam ex liberalitate D[omini] Cliffortii, licet haud promerita exoptare, sperare, accipere possem, ut libere laeteque Lugduno discederem. Futura septimana D[ominus] Boerhaavius me invitavit in suum praedium, ex quo multa adhuc spero. Utinam illum servet Deus in annos Nestoreos! Utinam laetam exspectare deberem ex Te responsionem, eamque non nimis diu retardatam; horreo enim, quando cogito, me tamdiu retardasse meum abitum. Salutes ter quaterque D[ominum] Cliffortium, cui fausta quaevis adprecor ex animo. Vale!

Lugd[uni] die ♀ [Veneris].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Cliffort

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 405). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 212   p.212.