Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0332 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated . Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Quum Tuo mihi vix frui datur colloquio, ego interim eam, qua ex Tua mihi, uti licet, benevolentia, praetermittere occasionem nefas duco. Vereor autem, ne nimis Te meis, quas proponam, defatigem quaestionibus; putabis quidem eas maxima ex parte vilissimas, quod lubens concedo, Tui respectu eas nullius fore momenti, sed credas me nunquam quid vel minimum scire, aut id mihi cognitum me credere, nisi distinctam eiusdem habeam ideam, ut respondere possim, cur hoc sic et non aliter vocare cogar, et quo modo hoc ab aliis similibus distinguere debeam. Contineas risum, si vel notissima mihi pronuntiem ignota; vix enim me illis cum quadam animi tranquillitate adsociare queo, qui quacunque contenti responsione mox se rem comprehendere adseverant. Quodsi igitur placeat, ego per litteras id ex Te extorquere conabor, quod ore tenus haud obtinere possum. Cum autem nihil dignius sciam, quam ut eo adnitar, quo Te Tuaque, quae in Hist[oria] Nat[urali] praestitisti, intelligam, iisque intellectis vel invidiae ipsi data occasione os obturare possim, Tuam mihi concessionem exspectandam esse credo.

Q. 1. Ex quonam fundamento Radices in 3 classes distinguis? Figuram eo nihil conferre disco ex Tua subdivisione, quod saepe figura sit varia; quid ergo?

Q. 2. Bulbosam aggregatam quo modo distinguis a Radice tuberosa in genere?

Q. 3. Bulbosam solidam radicem quam dicis?

Q. 4. Bulbosam duplicatam quo modo distinguis a tuberosa sessili radice?
Quodsi putes haec esse levissima, en facillimam probationem contrarii; quo modo alias, si strictae forent vocum determinationes Tournef[ortii]. Radicem Orchidis posset vocare carnosam, quam Tu dicis bulbosam duplicatam; quo modo contingere posset, si claram rei ideam haberent, eiusmodi ridiculas, ut darent definitiones, quarum specimina admireris mecum ex Professore:
Si radices bulbi speciem referunt, dicuntur Bulbosae. An quis iam scit, quid sit radix bulbosa?
Si Bulbi in Tubera maiora colliguntur, radicibus fere lignosis adpensa, tum vocantur Tuberosae. An hoc est incognitum ex magis notis determinare?

Q. 5. Quid illud est situ alternare et opponi, quo caractere (per F. B. 86) corollam a perianthio dignoscere queo?

Q. 6. Cur id (F. B. 124) opponitur; prolificatio florum simplicium ex pistillo, aggregatorum vero e Receptaculo fit. Annon et in aggregatis pistillum absolvit prolificationem? [a][a] : MS1 Respondeo considerato puncto
vitae plantae punctum vitae seu cor ubi
radix et caulis coeunt punctum [?]
plantae [added by Linnaeus]

α. Acetosam vulgarem, quantum potui, examinavi; vidi perianthium trifidum reflexum, Corollam 3-petalam; post illa vidi pallulas, quarum centra erant rubra, radii vero albicantes, et eiusmodi tres, quas quia semini adfixa vidi, concludebam esse pistilla, sed nulla inveni stamina; utinam viderem marem.

β. In Lamio labium inferius trifidum non video; annon id quoque serratum est? Sed quid id in collo tubi cylindrici interius V [symbol] circa a non cohaeret, ubi arcte amplectitur stilus, et exterius conspicio lineam introtrusam [symbol], quae nota intropressionis in spina dorsi non est, sub qua interius latet stilus.

γ. In Cypero vidi feminas, sed quo modo ibi fit fecundatio, dum stili extra spicam propendent cum stigmatibus?

δ. In Ornithogalo ea fulcra vaga cur dicis, cur non spathas; nonne sunt calicis membranacei species, quia a latere secundum longitudinem dehiscunt. (per defin. Spathae ex M. C. p. 10).

Ne vero prima vice nimis abutar Tua patientia, exspectabo Tua re¬sponsa, quae tempori ut parcas, tantum notes ad quaest. n. 1. 2. vel ad α. ß. Simulque exspecto, quam rogo humanissime, veniam, ut ad minimum omni triduo Tibi meis quaestionibus molestum me esse patiaris. Quod ad novam editionem Tab[ulae] tuae de Regno Vegetab[ili] attinet, cum eam vix videre potero, permittas, ut rogem, ut schedulam adpositam cum Tuis notatis conferas, quod si:
1.) plura habeas genera; aut
2.) alio ordine; aut
3.) sub aliis subdivisionibus; ea ut correcta ad marginem tantum notata in ea schedula benevole transmittas, oro, obtestor. Vendere volunt Raji historiam plant[arum] in Fol[io]; an iudicas eam mihi necessariam?

Quodsi me quacunque in re uti posses, invenies me semper ad nutum Tuum quam paratissimum. Vale!

NB. Ut audio, vult D[ominus] Lawson crastinas excursiones ad praedium Cliffortii dirigere; dixi, ut praeviso eo facere queas, quid velis.[b][b] : MS1 NB ... velis [added in the
margin of folk. 392r
]

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medecine
á
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 391-392). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 198-200   p.198  p.199  p.200.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Respondeo considerato puncto vitae plantae punctum vitae seu cor ubi radix et caulis coeunt punctum [?] plantae [added by Linnaeus]
b.
MS1 NB ... velis [added in the margin of folk. 392r]