Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0333 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Accipe, quas Tibi reddo lubentissimus, grates summas pro responsionibus Tuis ad mea quaesita, quibus admodum contentus sum; simulque vidi aequivocam prolificationis vocem me detinuisse hactenus, quod Tuam mentem percipere, ut optavi, non potui, quod probe iam intelligo. Domino Cliffortio me etiam atque etiam commendes, rogo; locutus sum cum Bibliopola de Indice desiderato, qui promisit, sese examinaturum omnia, utrum habeat Indicem Indicis solum necne. Ego interim eum urgebo, ut quantocyus, si solum habeat, eum transmittere possem. Promisit se cras mihi responsurum. Cur Kramerus non secum sumserit Exemplaria Florae nescio. Nam semi X [hora] ante eius discessum eadem ad eum misi, forte eius ancilla in culpa, quod ipsi non statim ea dederit; reliquum nescio. D[omi]nus van Royen circa finem suorum prolegomenorum Tuum Systema admodum laudavit; dixitque se cum admiratione vidisse, quod hactenus non credidit, ea omnia exacte obtinere; attamen non posse secundum systema Tuum Botanicen in horto doceri, quia id lynceos requirit oculos; sic vanam in re non experta invenire voluit excusationem. Non potui ipse eius lectioni interesse, quia die [lunae] ob iter pedestre die ☉ [solis] praemissum nimis diuturno somno detentus fui.

Laetor summopere, cum heri D[ominus] Boerhaave a Principe Polon[orum] Scortu- rinsky accepit responsum, eamque spartam sane ditissimam et illustrem contulit eidem, quem ipsi commendare ausus fui.

Quantum solamen mihi misero dedit dies ☉ [solis], cum expertus sim me socios habere meae in Botanicis inscitiae, adeo, ut quidam dixerit, se putasse hactenus, quod quid sciret in Botanicis, sed iam se scire, quod sciat nihil. Quanta turbatio hactenus exagitavit meum animum, dum vidi me tam multa in Botan[icis] ignorare; en et alios, quos forte inflavit iam ea parva, quam sibi imaginati fuere, scientia, socios meos. Vidi eos constituere mecum unam classem, in qua vero duos ordines die ☉ [solis] per experientiam constituere potui: 1. qui plane illa nec addiscere voluit; 2. qui libenter, et alii adhuc qui avide ea addiscere optant. Continuabo ergo meas quaestiones:

1. Quo modo F. B. § 80. intelligere debeo, cum Calix et Corolla, nec ad genitalia, nec ad partem plantae referri possunt?

2. Iam probe scio, quid sit radix Bulbosa et Tuberosa, sed cum Tube¬rosa et Fibrosa utraque sub corde ponatur, ego non scio bene quid Fibrosa sit, si nempe fundamentum distinctionis inter Radices constituat situs relativus ad cor.

3. Ego peterem definitiones de partibus plantae generalibus, cum nesciam, quid Truncus, folia vel fulcra sint in muscis, in Lichenibus.

4. Caules aculeatos, ut in Araliastro, an refers ad caules hispidos, an nova subdivisio fieri debet, aut tantum gradu differt ab hispido?

5. Quid caulis compositus distichus?

6. Quid caulis compositus subdivisus.

7. Culmus articulatus facit peculiarem speciem; ego putavi omnem Culmum articulatum esse debere; ergo eripias me ex eo errore.

8. Quid culmus squamosus? Annon forte re ipsa est ipse bulbus, ut in Musa, quod mihi iam non videtur paradoxon, cum semel Tuam definitionem bulbosae adsumserim radicis? Sed iam monet discessus equi publici. Ergo Valeas! Mox plura habebis. Si placet, respondeas ad haec.

In Lamio notavi locum punctis nigris; examines Tu, totam illam lineam, quae in spina dorsi solummodo deficit. [a][a] : MS1 In class="Uline">Lamio ... deficit
[added in the margin]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 388). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 200-202   p.200  p.201  p.202.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 In Lamio ... deficit [added in the margin]