Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0334 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Jovis]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Tuum ad meas litteras responsum frustra hactenus exspectavi, optans summopere, ut culpa Tui silentii non forte devolvatur in me. De indice Boerhaavii hoc habeas a Bibliopola responsum, quod nihil nisi ultimum eius habeat folium, hinc illum seorsim vendere vix posse, ne residua quae servat Exemplaria reddantur incompleta, hinc ipsi inutilia.

1. Cum Tetrandriae Monogyn[iae] cives disponere vellem, maxime me offen¬dit subdivisio 2daet 3tia in Tab[ulis] Tuis. Attamen addiscere volebam ex Boerh[aavio], quid sint stellatae Raji, ut scirem, quam ob causam deberem plantam, quae mihi occurreret, eo reponere. Inveni defin[itionem] hanc:

In illis est Flos hermaphroditus, nudus, monopetalus, ovarii apici innatus, absque caliculo, parte inferiori utcunque tubulosus, superiori quadrifariam in IV. segmenta acuta stellatim expansa profunde sectus, raro in quinque, part. 1. p. 147. Contra eam obiicio:

1) Non inveni in Tuis, quae in Tab[ulis] ad stellatas retulisti, generibus, Florem nudum; ratio in Caracteribus ear[um] datur et Calix et Corolla.

2.) Nonne sufficeret consideratio floris; cur ergo ad Ra¬jum confugiendum, ut situm relativum ad Ovarii apicem examines.

3.) Non invenio esse flores imperfectos, probo: Quia in Caracteribus Tuis eis omnibus tribuitur Calix.

Ut ergo eis me eriperem angustiis, ignorans, quid sint stellatae R[aji], cepi consilium, annon possem ex Tuis generum illorum caracteribus ex flore invenire subdivisiones Ordinis; quantum in illis solatii invenerim, iudices ipse ex adposita schedula; et si male egerim aut erraverim, Tuas correctiones exopto.

2. Quidnam Tibi dicitur Polygamia aequalis, quem Terminum non ex- plicuisti, licet reliquas Polygam[iae] species definiveris.

3. Non adeo contentus sum Tecum, quod male mihi permiseris vocare rem nomine minus recto. Cur enim, dum dixi ad peripheriam tui auditorii virentis in praedio, id est Corallium, cur, inquam, me non correxisti, cum iam scio, quod sit Isis? Immo in eodem loco annon forte Madreporam nominavi, quae tamen est Cellepora. Hoc imposterum evites, rogo humanissime, quo enim plus me corrigis, eo maiorem in me excitas amorem.

4. Ubinam quamdam sed bonam de Xylo Indorum reperire possum relationem?

Nolo iam plura adferre, ne Te obruam nimis, exspectans tam ad haec quam ad praecedentia de die ♂ [Martis] Tuas responsiones, nec non de Indice Boerhaavii mandatum Dom[ini] Cliffortii, cui me etiam atque etiam commendes, quidnam faciendum velit. Valeas!

Die ♃ [Jovis].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Clifford.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 387). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 202-203   p.202  p.203.