Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0335 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Saturni]. Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Percepi haud ita pridem ex Gallo quodam, Doctore Med[icinae], quod quidam Monspeliensis systema quoddam morborum condiderit, idque ad D[ominum] Boerhaavium transmiserit, ut eius obtineret iudicium; idem et systema Botan[ices] et pro insectis confecit, quod ultimum ad Reaumurium misit; curavi et rogavi, ut transportandum curet eius Exemplar, ut et Tibi illud, qualecunque sit, haud maneat ignotum.

Non faciam ceremonias, sed impudenter Tibi furabor tempus, sperans die ☉ [solis] aliquanto minorem Tibi futurum laborem.

1. Didici ex Te culmum esse eam speciem trunci, quae concava et articulata. Cum vero ex ultima Tua responsione intellexerim Scirpum esse culmum, nec tamen eumdem articulatum; ergo male percepi Tuam mentem, sic, ut concludam articulatum ex defin[itione]. Culmi generali deleri debere. Verum, quid tum remanebit pro caractere Culmi?

2. Definit[ionem] missam de Polygam[ia] aequali cum pace Tua remittam. Scripsisti:

Ubi matrimonia plurima in eodem thalamo, omnes mares propriis uxoribus adscripti; seu Flosculi Hermaph[roditi] omnes in communi calice.
Ergo et flosculi in radio sunt Hermaph[roditi], quia omnes?
Si hoc, Ergo non est Polygamiae species (per defin[itionem] Tuam de Polygamia in genere in Tab[ula] Tuae pag[inae] prima, post divisionem classium), sed vera Tua Monogamia (vid. ibidem).

Quoniam autem mutasti haec, oportet Te iam aliam ideam sub nomine Monogamiae habere, quam ante hac, utinam eadem excitetur et in me.

De reliquis responsionibus admodum contentus sum summasque Tibi pro iisdem reddo grates.

3. Quidnam intelligis Tu per diversas formas, quae dant species, et per diversas constructas fructificationes, quae dant genera; Ut (F. B. § 157. 159) ut sciam, quid genus, quid speciem constituere debeat.

4. Ex eiusdem speciei semine quo modo diversae produci possunt plantae (F. B. § 158.)? An inde debeo et possum scire plantam propositam esse variationem, et non constituere speciem?

5. Caulis simplex integer nudus, quo modo is differt a scapo? Tum enim quoque nihil habebit et sustinebit quam fructificationem.

6. De duobus pistillis Ribesii incertus sum.

7. Morinam posueram male ad Diandr[iam] Monogyn[am] Fl[oribus] irreg[ularibus] angiosp[ermis], cum sit Gymnosp[erma] ex Caract[ere], dum fidem adhibui Tab[ulae] Tuae, et non caracterem evolvi; posthac me non fallet deceptrix illa Tabula, cuius editio nova quam necessaria!! cum vel ipsa signa et * sint infidelia, dum alium sensum habent in Caract[ere], alium in Tab[ula].

Nieuhof itinerarium Chinense et Lobelium accepi pro vilissimo pretio, singulum pro 1. floreno. Ex priori vidi, quod putent in India Occid[entali] non esse veram, sed spuriam Radicem Chinae, forte vero non.

Vale!

Die ♄ [Saturni].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 389). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 203-204   p.203  p.204.