Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0336 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [lunae] vesperi. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Non aegre feras, me per tantum temporis intervallum Te nullis onerasse quaestionibus, non ideo factum, quasi iam omnia me scire crederim, sed quia pluribus intentum me voluit tempus. Nec sic tamen, ut mihi proposui, negotia mea ex voto prosequi et finire possum, quia quae nosti finire erat animus, ut postea eo liberior iam vitam Americanam hic inchoare possem. En vocavit me D[ominus] Boerhaavius ex universa auditorum suorum frequentia, quod nescio, quo me suffundebat rubore, et sic eius propositum plane invertit et turbat mea negotia, quid enim? Praelegit mihi epistolam societatis sane quam honestissimam, et iam criticus dies erit dies ☿ [Mercurii], quare ex eius mandatis oportet, ut cras petam Amstelodamum, ut antea cum eo loquar, qui promisit se mihi daturum in omnibus instructionem requisitam. Ego postulabo adhuc quatuor septimanas, et sic ad minimum duas Tibi, si Tua essent absoluta, vel si non, si Tuae id permittent occupationes, meis quaestionibus et infinito desiderio discendi eripiam. Salutes multoties D[omi]num Cliffortium meo nomine. Te salutat D[ominus] Sohlberg, qui Tecum colloqui desideravit diu. Si scirem me non inopportuno tempore accedere, ego per ½ X [horam] ex scapha forte exirem, ut Te exosculari possem. Vale!

D[ominus] Boerhaavius erat extra ordinarie et nimis erga me benevolus. Vale!

Si placet, notabis mihi locum, ubi quid de Sideroxylo legere queam boni; posset enim quemdam locum habere in inutili, quam sane cogor conscribere disp.

Die [lunae]. vesperi.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Clifford.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 386). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 205   p.205.