Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0337 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Jovis] hora 4ta. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Vereor, ne discordia Tuae et meae ad interrogationes factas responsiones aliquas excitet rei hactenus sepultae suspicionem. Sciunt enim omnes me exivisse ex scapha in hortum Cliffortianum, quod innotuit per Gallum quemdam, qui eadem scapha mecum vehebatur. Multi ergo me tentarunt suis interrogationibus, nemo vero plus quam D[ominus] Lawsonus procul dubio a Cramero incitatus. Dixi ergo me fuisse per 3 dies Hartekampi, et sollicite D[ominus] Lawsonus quaerebat, num D[omi]nus Cliffort fuerit ibi; tum respondi D[ominum] Cliffort ibi fuisse per unum diem. Haec tantum, ut scias, volui indicare, ne forte Te excipiant alii, antequam mecum locutus sis et sic Tu ipse nescius proderes rem. Excruciat enim multos forte invidia, qua mihi Tuum sin¬gularem favorem et amorem invident. Plurima habeo, de quibus Tecum loqui debeam. Vale!

Die ♃ [Jovis] hora 4ta.

Elapsus sum per omnes dies D[omino] Lawsono; hodie certe non potui, quia ille peculiari studio me discedentem ex collegio D[omini] Boerhaavii ex¬spectabat, simulque interrogabat, num viderim Musam florentem. Ego debui respondere adfirmando, quia parvus ille Helvetus, qui Tecum in praedio locutus, id iam multis dixerat, et sic procul dubio et D[omino] Gronovio. [a][a] : MS1 Asparagus foliis quinis

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

[b][b] : [Added by Linnaeus on fol.
390r
]
Asparagus foliis quinis sed
Richardia describatur.
Malva arboresc. Upsalia quae?
Lavaterae synonymon
Ketmia afric. populi folio B.
et cornut .... 144. an eadem
Gossypia ambo videnda

Fumaria lutea C. B. } an varietates
Capnoides T.

Heisteriae quae
Fimbria Act. Hafn. Bartol.
Petiveri figurae
Genista spinosa anglica & German.
Astragalus alpinus procerior
Astragalus orientalis
Astragalus canadensis. an varietas officin.
Carduus Acorus

Exempli florum
exempli Generum
Gron. System
Catalog. Generum
Waltheri
Literae Bromell.
Literae Scheutzeri
Literae Halleri
dubia in Horto
M. s. critica
Artedii MSS.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 390). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 206   p.206.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Asparagus foliis quinis
b.
[Added by Linnaeus on fol. 390r]