Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0338 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Fautori suo colendo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

En quas Tibi, ut perlegas, transmitto philyras, exspectans summa cum aviditate totius operis ultimas. Anceps haereo, num Tibi adeo frequentibus molestus esse auderem quaestionibus. Accepi plantam Titulo Ficoideae; cuius an classem vel ordinem examine iusto adsequi possim, summopere dubito; ad singula, pace Tua, genicula dicam, duos video flores, de nonnullis persuasus esse hermaphroditos, vix vero de omnibus; de eo certissimus, quod ad Polyandriam specimen meum non pertineat. Quid ergo? Pertinetne rursus ad monstra; quaero itaque, quinam Tibi sint caracteres monstrosae plantae, et cur Natura in producendis monstris regni vegetabilis adeo fertilis, immo fertilior quam in regno animali. Myricam marem adquisivi facile, ast feminam Flora Lugdunensis, quam mihi adire datur, non colit. Verum et de aliis quaedam mihi ex Tua benevolentia rogare liceat. Ponam Tuum Aphorismum esse verum: Tetradynamia est antiscorbutica. Iam tua thesis: Omnis caussa et unica quidem scorbuti est usus nimius muriae. Ex Boerh[aavii] materia med[ica] mihi constitit, Tetradynamiam continere alcalescentes herbas. Ergo concludo, morbum tollere possum augendo caussam morbi; cum hoc ipse negaturus sis, necessario quaedam praemissa erit falsa; Boerhavius suam probet, quid itaque supererit?

Corcula illa numerosa Erucarum Boerhavius hodie in lectione publica depinxit.

Utinam non aegre feres me liberius ratiocinantem. Vale!

D[omi]n[u]s Gaubius laborat Tertiana.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 399-400). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 207   p.207.