Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0339 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Martis] vesp.. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Debitas Tibi persolvere nequeo gratias. Nam obruor fere Tuis Tuae non promeritae in me benevolentiae testimoniis. Utinam scirem, quo me verterem! Ego sane per Deorum omnium exercitum iuro me nunquam in tota mea vita expertum esse eiusmodi vitam tristissimam. Deliro fere ex lectione Boerh[aavii] et tamen nunquam satiatus et mecum ipso contentus recedo. Opprimor variis futurorum repraesentationibus, earumque dubiarum copia infinita. Nescio ipse, quid velim. Video mihi nimis diu exspectandum fore, ob intolerabilem Typographi tarditatem. Quid ergo? An Te Tuamque implorem Petiveriam? Excusabis rogo maxime, si ullas perturbato unquam scripsi litteras, has profecto tristissimo. Vale!

Die ♂ [Martis] vesp[ere].

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 401-402). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 208   p.208.