Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0341 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Saturni]. Sent from Leiden (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Maxime miratus fui Tuas litteras. Cur non prolixiores quaeris verborum ambages, quibus mihi persuadeas, ut iussa Tua libenter exsequar? Quid, quaeso, haec inter Te et me? Credebam Te iam diu de meo, quo in Te feror, amore convictum. Quid ergo prohibet, quominus aperte loquaris. Transmittam perlectam plagulam, ut Tuum, si videtur, meis vilissimis licet monitis, adponas calculum. Quaenam sunt illae controversiae, de quibus imprimendis apud Entium nuperrime fecisti mentionem? Anne vidisti tum temporis dissectum cuniculum, qualesnam fuere in eius abdomine vermes? An potus [aquae] eo quid contulerit, cum inde iam tres solito citius mortui sint? Tum quaererem ex Te quales colorum permutationes occurrant in Nigris hominibus pro diverso, quem sibi eligit inflammatio exitu. Vix enim mihi persuadere possem, eosdem pro diverso inflammationis statu in eos animadverti posse colores, quos Boerhaavius recenset. Collectio insectorum Surinamensium, quam videre non potui, vendita est hodie ultra 100 floren[os] Vale!

Lugd[uni] die ♄ [Saturni].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
à
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.[a][a] : MS1 Camdel. 6.57. 31.32.
Kari-Camdel. 59. 33 Pee-Kamdel 61. 34
Tsjerem-Kamdel 63.35 [added by
Linnaeus
]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 410). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 209   p.209.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Camdel. 6.57. 31.32. Kari-Camdel. 59. 33 Pee-Kamdel 61. 34 Tsjerem-Kamdel 63.35 [added by Linnaeus]