Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0342 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [veneris]. Sent from () to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Pro litteris Tuis mihi gratissimis, quas possum grates ago summas. Licet dubius desperassem quidnam eligendum, utrum mihi cras accedendum sit necne, ob frequentiam amicorum, quam exspectat D[omi]nus Cliffort, nihilominus tamen decrevi, ne immorigerum me credat D[omi]nus Cliffort, Tecum, si ita Tibi videatur, crastina luce post meridiem mihi abeundum fore, ita, ut circa vesperam Te exosculari possem. NB. Quodsi vero credas, plus conducere, ut post festum finitum accedam, vel verbulo me crastino mane moneas. Exspectabo enim usque ad tertiam Lugduni; sin vero conveniat, ut accedam, ex silentio Tuo consensum ut concludam permittas. Scias vero totum meum desiderium eo tendere, ut possem laboribus gratissimis in hist[oria] Nat[urali] tempus consumere; minime omnium mihi fore satis, quodsi id obtinere non possem. Illud vero, cum ex Tua pendent, et unice ex Tua benevolentia, ut Tua, qua me conaberis satiare, instructione, non mihi solum, sed publico Tuoque nomini inservire velis, rogo obtestor. Scisne, quid ego ante discessum desiderem? Vale!

Sonat X [hora] Xma. Die ♀ [Veneris].

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 411). [1] [2]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 210   p.210.