Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0343 • Johann Bartsch to Carl Linnaeus, April-August? 1737? n.s.
Dated die [Martis]. Sent from Amsterdam (Netherlands) to Hartecamp (Netherlands). Written in Latin.

Fautori Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.

Oportet, ut referam Tibi me fuisse die ♄ [Saturni] elapso et quidem hora vespertina post VIIIam apud Boerhaavium, qui post praelectam mihi epistolam, eamdem tradidit, ut exhiberem eam Directoribus. Non autem erit consessus Amstelaedami nisi post XIV dies. Secretarius Societatis ergo promisit se eamdem exhibiturum, qui visa Boerhaavii manu mox se excusavit, quod me non possit retinere ad prandium. Stupefactus admirabar eius blandissimam morum elegantiam. Recedam ergo crastina luce ex hac urbe circa meridiem. Si quid sit, quod habeas, ut imperes, me invenies paratissimum. Boerhaavius multa mecum illo vesperi loquebatur et de sumptibus itineris quoque iam non est, quod sollicite curem, sed quomodo quae vellem mihi comparare, necessaria tamen, nescio. Salutat Te D[omi]nus Sohlberg etiam atque etiam. Vale!

Amstelaedami. Die ♂ [Martis] en de Wapen von Overissel.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Cliffort.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 415-416). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 210-211   p.210  p.211.