Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0345 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in .

Celeberrimo atque Doctissimo D[omin]o Carolo Linnaeo Med[ico] S[alutem]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Accepi hodie mane literas vestras atque partem methodi, quae jam emendata est et cras sine dubio lucem videbit. Interim locutus fui cum bibliopola, ut impressionem urgeret apud typographos, qui plurima polliciti fuerunt. Pro pictore gratias tibi refero plurimas; vellem si quandoque Hartecampum petat, picturam secum sumat, et ad me scribat eam esse perfectam; mittam tunc servum meum, ut ille bene chartis obductam (ne laedatur) secum sumat. Lubentius ipse vellem accedere, sed praesens status filioli recessum non admittit; ille enim postquam per 3 menses pede aedematoso laboraverit, jam ulceribus cavernosis misere affligitur, quae ante duos dies gangraenam minitabantur; nunc autem tutius sese habent; hinc facile potes colligere, quod absens esse nequeam.

Sed nunc Lachrymae; observavi enim me indice sc[ilicet] Cliffortiano innumeros commisisse errores, quoad paginas, adeo ut labor omnis meus sit in vano, neque causa est apud me quaerenda, sed apud Dominum Cliffortium, quod non curaverit mihi chartas sese invicem sequentes, sed nunc hic nunc illic philyras deficientes, neque ulla est medela, nisi de novo iterum conficiatur, quod mihi impossibile est. Sed non dubito, quin adhuc una se offerret via, si modo ista Domino Cliffortio placeret, de qua sincere cum eo loquaris, nempe colo tres amicos (quorum generositas non permittit, ut eorum nomina communicem) qui, postquam editum fuerit Systema tuum naturae, mire laborarunt addiscere nomina plantarum; hi libenter vellent in se suscipere istud onus, et quidem hoc modo, ut scilicet unus legeret indicem meum manuscriptum, alter ilico in horto Cliffortiano evolveret paginam & quaereret, an ibi istud nomen vel synonymum legatur, tunc tertius pro novo catalogo conscribet paginam et emendaret, si sit error in catalogo meo manuscripto. Putes qualis labor hic, neque aliud desiderant praemium, quam ut possint esse persuasi, quando opus est absolutum, se accepturos dono singulos unum exemplar. Si hoc propositum placeat, ilico mittat ad me exemplar horti, sed ita ut nulla pagina deficiat quae modo impressa sit. Tunc potero curare, ut index statim conficiatur, et modo octo dierum sit interstitium ab illa die, qua hortus totus est impressus; tunc iterum poterunt imprimere catalogum sive indicem, qui tunc intra octiduum poterit esse confectus vel ad summum duodecim dies; sunt enim aliquot millia nomina; et dolendum esset, si liber tam utilis, tot refertus novis plantis, tam docte, concinne ac eleganter compositus, tam nitide, tam laboriose, splendide & curiose impressum non haberet bonum et exactum indicem. Nosti quantopere sit aestimandus hortus Elthamensis, sed si bonum haberet indicem, nonne utilior esset? Idcirco, quaeso, cum tempus adhuc sit, rem perpendas, cum adhuc satis temporis sit, quod spondeo. Relegas itaque hanc saepius, idemque faciat Nobil[issimus] Cliffortius, cui cum novis nuptiis omnia fausta & prospera precor.

Vale die Martis feriis Leyderdorpensis.

Cogites Tu ipse, quantum decus sis reportaturus ex isto libro; cogitet quam immortale nomen inde reportaturus sit Nobilissimus Cliffortius; cogitetis uterque, cum liber iste huc usque tam laudabiliter sese habeat, quod non condonandum foret, si index vitiis premeretur, ut loquitur Horatius.

Myn Heer
De Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] Doct[or].
ten huysen den WelEGeb[oren] Heer en M[onsieu]r
George Cliffort J[uris] U[triusque] D[octor]
te
Amsterdam

[a][a] : MS1 [added on the envelope,
fol. 556r
]
[added by Linnaeus] Discessu diliberavimus, licet subsidiis destituti omnibus, iter suscipiendum decrevimus eadem die. Nullam praeterlabi patiebar occasionem, qua poteram justa mente &c. Succurrunt ejus desideriis amici

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 555-556). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added on the envelope, fol. 556r]